# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.13.1-3

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.13.1 to 2.13.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.13.1

Ceterum e pompa sive eaerimoniis regiis non solum alio transeunt, quam expediret, sed etiam et eos, qui saluti esse possent, a sese alienant et abigunt, et alteros, qui malorum auctores sint, alliciunt: namque ad principes qui nihil praeter fastum spirant moderatus nemo accdat, cuiusmodi sunt, et esse oportet prudentes viros: quod si quis se ostendat; vel statim despiciatur, vel arceatur ab iis, quorum iam fiet mentio: nihil enim ipsis pollicetur in vultu pudor, nihil vestis plebeia, nihil orationis simplicitas. Itaque eorum similes, cuiusmodi sibi decem optabat Agamemnon, raro in consuetudine et senatu principum apparent, quos domuerit longa dies, quos usus rerum docuerit, quos ratio confirmarit: aut enim discedunt ultro, non tam quod se contemni, quam quod ubi vel maxime opus sit sana consilia non audiri intelligunt, autrude donentur, vel benevolentiae nomine, vel quod quottidianis laboribus tolerandis tam gravi aetate non esse censeantur. Nec enim intelligitur, senum, de quibus nos agimus, praesentiam passim esse pro bonis consiliis, consilia pro oraculis: quae si raro petuntur, at petuntur interdum, et tum quidem quando maxime opus est. Nec solum maxime opus est, periculo imminente, sed etiam, si penes alium consilii copia non sit. Ut autem optimi quique publicae salutis amantes et a bono consilio satis instructi ab eiusmodi principum aulis exulant: ita illorum dissimillimi vel illuc alliciuntur, vel sese ultro applicant. Utrumque natura fit, ut et simile ad sese adsciscat simile, et simile se ad simile facile aggreget. Sunt autem ii qui corpori vivunt et sensibus, et in curand acuticula explendisqueve cupiditatibus summum bonum ponunt, exsecrabiles vitae pestes aliae aliis magis noxiae. Initio autem plurimum, quae etiam non omnino temere negotium suum gerit, nocet adulatio: adulatores enim et quae admiratione digna sunt praedicant, quo modo sibi fidem primum inveniunt; sed multo magis, quae apud imperitos in pretio sunt, ut plures, quam locupletiores fidei suae testes habeant. His praesidiis freti ea quae cum reprehendere non audeas detestari certe debeas, praeclarorum facinorum coloribus pingunt: nec quid aut facit aut dicit herus, quin adsit ille et arte vincat omnes parasitos comicos: luxum nominant magnificentiam, pompam maiestatem, amores suavitatem, saevitiam aequitatem: nec quidquam est, quin mirificentius sive monstrosius transforment quaelibet, quam factum in ullis poetarum fabulis cognoscatur quoties id ex usu sit: esse autem numquam non existimant, ut gratiam ex gratia ineant et beneficia ex beneficiis lucrifaciant. Cum autem nihil turpius sit adulatione de omnium sententia, sollertissimus quisque eius architectus amici personam induit, atque hoc tamen turpius, quam Irus gerat habitum Agamemnonis:

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
