# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.13.4

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, IOAN. CASELII … DVO IN EDUCATIONE PRINCIPUM: Undum de victu, DE RELIQUO, CAP. XIII. Qui fastui a pueris adsueti sunt, homines moder atos et prudentes. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.13.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.13.4

longissime enim inter se distant adulator et amicus, et potissimis maxme, animo enim et fine: ipsa etiam suavitate consuetudinis, vultu, et verbis raro conveniunt. Alter enim quamvis vafer et perpetuus simulator, non potest universo astu prae se ferre omnia, ut non aliquando deprehendatur: ut enim regem suum fallat semper in omnibus, at spectator saepe nequitiam et fraudem hominis animadvertit. Hoc igitur suae artis morumque praemium reportat, ut quo maiora pluraque quibus inhiat consecutus fuerit, hoc peius a bonis audiat. Hoc autem genus suam rem agit, malo quidem, sed non tam nocendi aliis, quam sibi commodandi animo: etsi aliis saepe non leviter, sed iis maxime, quorum beneficiis vivit, et vacuam molestiis vitam agit, nocet. Eorum enim et virtuti obstat, quos inanis gloriae opinione complet, et fortunas minuit, nisi regiae omnino sint.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
