# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.14.1-2

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.14.1 to 2.14.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.14.1

COmparavit olim nescio quis vitia hominum cum feris et serpentibus: ut enim ferarum alizae aliis sunt truculentiores, serpentum alii venenati prae aliis; sic vitia enormia alia aliis tetriora esse et pestilentiora: lsunt enim quaedam humana et familiaria omnibus mortalibus, quae cum quadam venia necessaria nobis inter nos condonanda tolerandave sunt, tum praesertim, cum elui amplius non queant. Non est autem levis vitae pestis adulatio, nec levis error sese adulanti dedere: sed multo gravius malum calumnia, et error gravissimus calumniam serenti quasi in animo fundum concedere, in quo illa serpat et radices agat, et dominetur. Apud quos autem adulatoribus locus est et sibi tribui locum oportere calumniator existimat, eumque ibidem nullo negotio occupat. Cum enim plaerumque idem adulator sit, ita aures et animos regum demulcet, ut in gratiosis primus fidem inveniat in omnibus, neque unquam mentiri aut confingere aliquid existimetur, ne dicam alterum, nescio unde natum, quod plerique iis quae ad commendandos alios faciunt aegre assentiamur, quae ad dehonestandos, facilime. Quare si quibus ipsi succenseant, si quos oderint, si quos suis cupiditatibus adversari vel intelligant vel suspicentur, si quos metuant, qui sunt quotquot est virorum integritate vitae virtuteque praestantium, eorum existimationem arte minuunt, facta, dicta, consilia identidem vellicant, in eos crimina confingunt, clandestinarum molitionum vel proditionum absentes, nec talia in se tela cudi suspicantes, reos agunt, nec finem faciunt, donec alios gratia, alios loco moverint, alios opibus nudarint, alios in exilium, alios in crucem egerint: pro sua enim libidine abutuntur principum potentia: quos ego principes semper malos non dixerim, quandoque bonos, sed nimis simplices in magna consilii penuria, abductos initio in luxum et pompam, non deductos ad modestiam et rationem. Hisce et ipsi salui forent et servarent rem publicam. Miram et absurdam iudicii formam in vitam invehunt calumniatores, ubi nec reus respondeat, nec audiat, nec ad tribunal compareat, de causa nihil comperiat praeter sententiam qua sibi pereundum intelligit.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
