# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.14.3-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.14.3 to 2.14.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.14.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.14.3

Hoc agit, hoc perficit ille idem criminis inventor, accusator, testis, iudex, carnifex: nam et ipse sibi principis personam sumit. Nec animadvertentem enim, ac nec opinantem et mente et omni dignitate spoliat. Hinc igitur intelligi facile potest, quantum sit in felici calumniatore mali, quodque et bonis et rei publicae et ipsi principi exitium meditetur et inferat. Eiusmodi familiae et contubernii sunt, adulator, calumniator, et sycop0hanta. Illi igitur non penetrent quo libeat? sycophanta, de quo praesertim dubites, maiorene sit fraude, an impudentior, qui in populo priscis etiam sae culis primas tenuerit, a regia se excludi patiatur, nactus occasionem tam optabilem? Ut enim interdum quielcat adfulator a vita et sanguine, tamen idem saepe calumniatori operam locat, et plerum que sfit, ut qui sit insignis calumniator, idem adulatorum nemini cedat. Calumniator vero cum omnes vias et aditus teneat, sycophanta quamvis arcem nullo negotio occupat, in qua mens non vigilat, pro suis, hoc est animi negotiis, sed pridem procurat quae sensus probarint, quae aures demulceant, quae oblectent oculos, quae palato iucunda sint, et hisce finitima, persona servae sumpta domina quae iure et natura foret. Non absunt igitur illae inter se longius, stimulati auri fame, siti honorum, rabie dominandi: pecuniam enim volunt illo omnes, et plaerique dignitatem simul, neque nulli imperium, sive violentam auctoritatem nomines: nam quae vera est auctoritas officio, fide, meritis tandem aliquando, non vi, nec arte, nec subito paratur. Ne talibus autem excidant, aciem instruunt adversus integerrimum quemque et innocentissimum, sive is de aliis, praesertim de patria meritus iam sit, sive mereri possit: namque ubi bonis locus est, ibi sycophanta miser est, cumque in eoloco contabescat invidia, aliudi sibi caelum quaerit. Igitur quos dixi hostes adoriuntur, iure quodammodo suo: at quibus armis? confictis criminibus, nec uno calumniarum genere, tanto autem astu, ut in suo foro numquam fere deprehendantur: namque, quod item dixi, non audent in quamvis campum descendere, nec facile ad iusti iudicis tribunal veniant aut pertrahantur. Ubicumque tamen accusant, qui pro viro bono et causa aequa verbum numquam faciant, et quocumque pertrahantur; nec manus dant, nec rationi cedunt, sed ut victoria potiantur, distorquent et primas leges, quas e caelo hausimus, et alteras civitatis, quas prudentes tulerunt, et versute eludunt prae cepta sapientum, denique oraculis divinis abuti non verentur: namque et hoc summo scelere et periurio se obligant, ut non solum tardum et parui ingenii, sed intelligentissimum sanctissimumque iudicem circumscribant:

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
