Latin
IOAN. CASELII … DVO IN EDUCATIONE PRINCIPUM: Undum de victu, DE RELIQUO, CAP. XIV. Ad eosdem aditum calumniatoribus et sycophantis patere, et quantae
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.14.6
Unproofread scanNot analysed yet
impii enim sunt, cumque sciant, plaerosque mortalium Deum timere, pietatem mentiuntur, ut neminem non facile in fraudem inducant. Quanto autem et peior et nocentior bellua est sycophanta, hoc magis quemque et ab eiusmodi artibus abhorrere et sibi cavere principem, ne ab iis circumveniatur, oportere censebimus.