# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.16.10-12

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.16.10 to 2.16.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.16.10

tamen neque a se arcet, quos legit in familiam, propter artem et industriam, honestos et probos viros, utsunt oeconomi, quaestores, equum domitores, architecti, musici, pictores, venatores et his inferiores, sed domi necessarii: quibus etsi mandat, ut herus, quid fieri velit, tamen ex unoquoque multa ipse quaetrit et discit, et audit eorum unumquem que in sua arte: quod si quis quid alienum dicat agatve, eius curam auctoritate compescit in negotiis arduis, ut nec de canibus, nec de equis, nec de plagis aut venatione, nec de aratione, quaeque ad rem rusticam praeterea pertinent, consulat quemquam de senatoribus: quin rideat, si quis suum iudicium in iis rebus interponat, quarum alios habeat scientissimos. Nec enim solum odit curiositatem, familiare mortalium crimen, inde, ut putatur, ortum, quod quisque se et ante alios, et in omnibus sapere falso existimat; sed etiam intelligit, nihil esse cum in ceteris, tum in rebus ad publicam salutem pertinentibus curiositate perniciosius. Cum enim quae recte feliciterque fieri velimus, ordine omnia fieri oporteat, et hoc pacto ordine nihil fiat, sed perturbate omnia; salus excluditur a negotiis, damno et exitio porta patefit: ut si sentinarius aut remex excusso gubernatore clavum arripiat, navis illa vel in summa tranquillitate in scopulos illisa pereat. Vides curam, vides consilium, vides providentiam sive pruden iam perpetuo sobrii principis et in vulgi oculos incurrentium negligentis. Eum florere laude apud bonos, et gloria sempiterna necesse est, qui cum recte faciatsemper, tum populos suos et aliis bonis et virtute beet. Quin utriusque si neutrum sit: at mens nulla sceleris, saevitiae, impietatis macula adspersa, conscia sibi optimorum consiliorum et meritorum in genus humanum voluptate sua perfruatur longe iucundius, quam perpetuis Alcinous cum suis Phaeacius. Nec vero illam popularem, eque caetu caelestium praecipitem datam in haec universi infima voluptatem optet, qui animi voluptate abundet, nec neceslaria corporis careat: in quo utraque saepe honestissime conspiret, sive sermonibus vel de rebus arduis, vel de disciplinis subtilibus, sive in musica, sive in ludis equestribus sive in venationibus, in quibusque denique iocis et seriis: sive audiat alios, sive loquatur ipse, sive meditetur, aut sacra, aut quae sunt scientiae aut quae actionum, sive legat aut oracula caelestia, aut monumenta sapientum, aut historias, aut scripta iucunda quqaecumque et simul utilia. Namque hoc meminerit, quod iubebat reges facere Phalereus ille: iubebat eos legere indies de officio regio et omnibus eius partibus: hoc qui faciat, plurima animadversurum per se, de quibus alius, quantumvis prudens et disertus, quovis tempore non moneret.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
