Latin
2.2.3 to 2.2.4
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.2.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Tamen ex iis, si qui a pueritia in primis elementis fideliter erudiuntur, et de se modeste sentiunt, iniquus sit, qui aliquid illis bonae gratiae deberi neget: sin qui, ut passim oriuntur multi, sibi censoriam auctoritatem in sapientiam et virtutem sumant, eodem erunt in academiis, quo loco sunt in vita civili Thersites sive Spartacus. Veniunt vero ad nos alii, quemadmodum ad Socratem se conferebat Alcibiades. Hic enim adolescens viro sapienti operam dare constituerat, ut in rep. primum locum teneret, et in patria quamplurimum valeret: sed ab eo se statim avellit, postquam ex eius consuetudine, quod ipse potissimum sectaretur, se consecuturum desperavit. Socrates enim adolescentes ab otio et voluptatibus, cives ab avaritia et ambitione deterrebat, invitabat omnes ad humanitatem et modestiam. Ad eundem modum et academias nonnulli frequentant, non ut scientia et virtute abundantiores, hoc est, meliores ad suos redeant, quod nec ipsis neque ipsorum parentibus in mentem venit, aut saltem hoc serio non cogitarunt, sed ut eas quamprimum sibi artes comparent, quibus honores et opes parari existimantur. Hi si praeterea nihil consequuntur, quam ea, quorum gratia accesserant, nihil mirum. Nec igitur mirum, si et ipsi de rebus, quarum vim et naturam cognoscere non laborarint, perperam indicent: minus mirum, si talium iudicia apud neminem aliquid ponderis habeant, quae nos etiam ne flocci quidem aestimanda censeamus. Res autem ipsa docet, eorum nonnullos aliquo usu rerum tandem erudiri et in plaerisque corrigi, ut deinceps et ipsi recte sentiant, et cum sapientiae magistros in pretio, tum sapientum monumenta in manibus habeant. Cum his non numero, nec nostri ordinis dici velint, qui spatiis academicis egressi, opinionibus, animo, moribus, cunctisque vitae institutis populo se in universum ita accommodant, ut quas sani quoque reges in deliciis et honore habent, musas in rebus contemptissimis recenseant.