# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.2.5-6

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.2.5 to 2.2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.2.5

Iam igitur perveni ad sinceros merosque disciplinarum liberalium cultores, quos faciam trium generum, ut quod volo, paulo plenius exponam. Et enim olim exstitere et sunt hodie alicubi, vel quos fortunae conditio vel leges a civilibus negotiis segregant, vel qui se totos abdunt in contemplationem naturae rerum, ut sibi non aliis vivere videantur: a quibus non nihil boni in communem hominum consuetudinem redundare existimem. In hos debacchari impune possit Callicles ille in Gorgia Platonis. Nec enim eorum alicui curae sit, cur quis in foro litiget, nec in cuiusquam rationes in quirat, nec sciscitetur, quae qui ubi quantaque bella per orbem gerant, sed indaget naturae abdita, et in sola veritate, omnium ,ceterorum, quae in oculos et opiniones hominum incurrunt, bonorum expers, quem omnes omnium regum opes et potentiae non magis afficiant, quam praeteruolitantium culicum susurri, toto animo acquiescat. Hos facile derideant, qui se non procul a vulgo removerint. An enim eorum rationes audiant, qui neque ipsi nedum considerent ea, de quibus in vita mortalium disceptatur maxime? Reliqua sunt duo genera in umbra litteraria versantium, qui de vita humana et eius omnibus sive plaerisque rationibus recte sentiant, ac multo etiam rectius plaerisque omnibus, qui in negotiorum fluctibus, nec vecti tamen illa Argo sapientiae, iactentur, iudicent. Quidni enim? cum hoc ipsum studuerint, et in perpetuum studeant, etiamsi remp. non gerant, nec ad eam rapiantur: declinent enim quantum et quamdiu possint. Quos dicam, intelligis, et hos videlicet, qui ab altera, et illos, qui ab utraque parte philosophantur. Sunt enim, et qui nec adspernentur, nec prorsus negligant occultissimarum causarum investigationes, quae proprie sapientia dicitur, sed fuerint, perseverentque potissimum in iis, quae ad cultum humanae vitae pertinent, eaque sedulo conquirant, non solum ex poetis, qui tamen primi vitae magistri exstitisse creduntur, sed etiam ex historicis et priscis philosophis, ut qui cum illud agunt, quod solum eos dixi agere, de quibus ante memini, tum hoc, quod proximo generi attribui.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
