Latin
2.2.7 to 2.2.8
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.2.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde qui acie ingenii in intimos universi recessus, et proxime ad naturae auctorem (si hoc per calumniam dicere liceat) penetrarunt: hos ea non perspexisse, quod praesertim anniterentur, quae oculis videre sit, et tantum non prehendere manibus? Platonem dico et Aristotelem, et eiusdem ingenii et studii ceteros: quos politicorum quis saepe carpat sine causa, aliquando quid addat corrigatue praeterea: quod in genere tam ambiguo nihil mirum. Iudicia autem talium virorum, qui in rep. et negotiis, pace belloque vixerunt, qua fronte quis elevet? qui ausit, simul animi sui vaesaniam prodat. Quae igitur tradidit hoc in genere Pythagoras, quae Socrates, quae perscripsere Xenophon, Polybius, M. Tullius; ea non minus veritatis habere, putandum est, quam Minois, Lycurgi, Solonis, leges. Si illorum sententiae ridiculae videri nemini debent; nos quoque temere eludirmur, qui ut non iam consuetudinem, sed ex ea imbibitas falsas opiniones refutemus, ab illis accepta nostrae aetati occinimus, sive nullo, ut vulgus ait, sive aliquo, ut ego arbitror, profectu et bono, interdum privato, neque nun quam publico.