# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.3.4-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.3.4 to 2.3.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.3.4

quis haec ex omni populo neget esse maxima? accedit, quod in his ponitur studium quantum maximum, in haec sumptus fiunt incredibiles, sive ita faciendum reges ipsi sentiunt, sive certa eos imperiisque accommodata id velle et moliri cogit ratio. Illa autem omnia foris: idem si in penetralia intromittatur et istic itidem spectet reliqua, si denique regem cum gynaeceo et purpuratis prodeuntem videat, si circa ipsum satellites, alios pedites, alios in equis Thraciis, obstupescet. Hoc igitur est esse regemlimmo aliud, quod hospes non videat nec animadvertat, ipsi ignorent saepe cives. Est enim perpetua de populis cura, ut patris de liberis et familia, ut Dei de universo genere mortalium, et sollicita omnium rerum administratio, ne quid impie, ne quid iniuste, ne quid malo privato aut publico fiat, quae non proveniunt nisi a summa prudentia et animo magno, tolerante molestiarum, adspernante voluptates, salutem populorum rebus omnibus et vitae denique anteponente. Loquimur enim de legitimo principe, qui illa, quae ante recensui, ut ego sentio, non solum in minimis ponat, sed saepe ne quidem animadvertat in cura regia: neque exstitere nulli, qui non solum eiusmodi contempserint, sed maximam partem neglexerint, nec nisi quod horum omnibus modis necessarium fuerit, interdum aliud agentes coluerint, vel aliis eam curam, quam infra se esse iudicarent, demandarint. Talem principem qui educare in animo habeat, non ad ea, quae in sensus potissimum incurrunt, sed quae maxime ratio dictet, deducendum esse sentio, quantumvis consuetudo repugnet, et vulgus, non illud humile et sordidum, sed primarium, si de perperam opinantibus ita loqui licet, et splendidum, alio trahat.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
