# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.4.3.1-3

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.4.3.1 to 2.4.3.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.3.1

Demus, ingluvie et luxu nec corpus graviter affici, nec conturbari animi facultates; at vitam, rem universo auro et omnibus gemmis pretiosiorem perdere, indignum est unoquoque nostrum: tempus intelligo, cui parcere identidem iubebat Thales. Quod si cui temporis quoque iactura vilis sit, eum pudeat, ex homine bovem, utrem et gurgitem denique fieri. Dixi impediri actiones, non tam eas, quae sunt operarum, vix ita proprie dictae, cum pro instrumentis plaerique sint, sed nobilissimas et subtilissimas mentis, et virtutes quae in vita valens. Hinc illa non unius rustici adolescentis, sed multorum querela impudens atque eadem turpis confessio: neque pes, neque mens satis suum officium facit. Nec enim tantum de intemperantia, quae cibi, sed et de altera, quae potus est, loquor: sed vini mentionem fecisse satis sit. Constat enim omnibus, quantum in vino sive ebrietate mali sit: utinam eam mortales ita fugiant, ut detestantur, ac fugiant in primis, quos sanctissimam vitam agere, et virtute ceteris mortalibus praestare oportebat. Verum ipse mihi latius evagari videor: qui non nisi de diaeta adolescentum principum aliquid verborum facere instituerim. Non solum habentur delicatius filii a matribus, quas minus reprehendo, quod mulierum fere unius modi ingenium est omnium, tam paupercularum, quam felicium, ut tenerius ament filios et iis fere in omnibus magis quam patres indulgeant, et existiment, se singularia materni amoris argumenta declarasle, si quae filiorum corpori suavia sint, praestiterint et procurarint. Sed et aulae leges ita iubere videntur, ut in omni varietate et copia delicatissima quaeque, nec sine splendore et pompa, quo magis adhuc sensus occupentur, apponantur tenellis et per aetatem vitae mollioris ignaris principum filiis. Hoc si fiat ex intervallo longiusculo, aut a plusculis saltem diebus, verbum non fecero: fit autem quottidie, nec solum in prandio et in cena, sed producto in lucem somno ientaculum corrumpi nefas est, principem perire, pietas: neque non aliis horis, quoties libeat, quasi animam agat, fertur, quod edat, quod bibat, sine fame, sine siti, quasi hae ipsae non bona naturae sint, sed morbi graves: cumque illae officio suo fungi vetentur, subrogantur irritamenta quaedam gulae, a quibus ut pestibus quemque sibi cavere iubebat sapiens Sophronisci filius: iube bat illas monitrices exspectare, aut si liberet, ar cessere non insuavi ambulatiuncula. Interea autem verba fieri de pietate, de virtute, de litteris, nullo, aut paruo, aut lento profectu, querimur et miramur. Sed haec ut conveniant.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
