# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.4.3.4-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.4.3.4 to 2.4.3.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.3.4

immo quantopere discrepent, modo videro; referam prius diaetam multorum academicam, quo non nisi doctrinae causa omnes se venire profitentur: nec id profecto, ut acerbe aliquid carpam, utr calumnia hanc libertatem interpretari solet, sed ut in dicium faciam erroris, quem ipse graviorem existimem, quam vulgo existimetur. Certe vero qui in academias veniunt, quaesitum apud nos lautitias et voluptates, in hoc suo genere non leviter alucinantur, mea quidem sententia. Nonnullae enim Germanicae sunt locis inamoenis, in obscuris oppidis, ubi magno vivitur et gravi pretio vix mediocria vaeneunt. Nihilo tamen tem perantius ibi vivunt fortunatorum hominum filii: putatur etiam decere is triclinii splendor adolescentes principes: et videtur ipsa ratio pro splendore contra sordes loqui. Luxum enim magnificentiam, victum tenuem sordes interpretantur. Magnificum autem satis sit, si vocetur interdum hospes, qui bonis praeceptis, recondita historia, lectis salibus mensam erudiat, aut, ut ceteri, symbolam a musis conferat: sobrius idem abeat: ut postridie iis, qui caenae pridie interfue rant ita tum sapiat, ut nobilitata illa Platonis Atheniensium duci Timotheo. Non est, quod nobis blandiamur ciborum deliciis, suavitate vini, ut voluptatem magis, quam necessitatem secuti videamur. Copia autem vitanda et aversanda cum primis erat, quam singulari studio affectamus, praesertim in conviviis, non solum ferculorum, sed in singulis fere lancibus, ut paene assos boves, qui et olim a barbaris in proverbium abierant, apponamus. Talia principum tenellorum prandia, tales esse cenas non oportet, quos et a voluptuariis coniviis semper abesse expediat, in quibus praesertim liberius bibitur, aut etiam amplius. Ea vita relinquatur sponsis Penelopes, qui eo nomine tot saeculis infames passim proponuntur, ut exempla perditae adolescentiae, aut Phaeacibus, vitam in perpetuo convivio agentibus, qui etsi in escis et vino vitam ponebant, tamen non leguntur, statim ab ineunte aetate ita corrupisle filios, aut Sybaritis, qui cum vitam in incredibili luxu et perpetuos dies festos agerent, in una voluptate determinatis omnibus, in certo exitio suum, suorum omnium et suae civitatis finem facile unoque die invenerunt.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
