# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.4.3.6-8

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.4.3.6 to 2.4.3.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.4.3.6

Frustra vero quis dixerit, praesto esse, qui pueros in medio luxu, verbo et auctoritate coerceat. Infausta sane sit correctio, qua quis ad id quod facere verbo prohibetur, exemplo magis incenditur: quae deinceps cupiditas custode remoto vel repente, vel aliquando erumpit. Quod enim magistro praesente, et ea aetate, non licuit, id sibi illo absente, vel non multo post, sumunt eo cumulatius, quo maiore desiderio: quod cum fit, praecepta subito evanescunt ex animo, abiciuntur lkitterae, si quas forte metu tractaverimus. Exemplo sint principum pueri, in eodem ludo educati: eorum enim quotusquisque ad frugem alicuius saltem eruditionis pervenit? quae adeo causa est, ut qui litteris filios imbui velint, alibi eos potius, quam cum principum filiis educari iubant: iidem tamen in principum contubernio maxime proficiant, tum in litteris, tum in primis virtutibus, cum amplissima et certa spe honorum et fortunarum, si eleganter absque odiosa pompa in victu tenui educentur. Namque probi magistri libenter pueris gratificantur, cum pueri illustribus suae disciplinae alumnis exemplo sint et invitamento. Quid ni etiam, cum et benevolentiam demereantur procerum, et eorum, quos docent, amorein? Ultimo loco numero, quod sunt qui primo, reportaturos eosdem non nihil praemii, nec unius generis. Non solum enim aurum sit pro praemio, sed et commendatio. Nec nuda enim saepe est, sed beneficia iis comparat, quos laudamus. Namque et multa laudatio commendationis vim habet, nec absque laudatione fit diserta commendatio. Alterum ipse interdum miratus fui, in tam supina sive negligente educatione principes profecisle in litteris, et nihilominus dein ceps fuisse dediros temperantiae, nec fere quicquam magis exosos, quam impruos eiusmodi et in man cipiis animandvertendos mores: an hoc facit naturae bonitas? an aliquando doctrinae ea vis est, praesertim quae saepe occinitur? an saepe tantum vitii odium nos capit, (videor enim mihi et hoc accepisse a vitae humanae non imperitis cultoribus) quod detestari pueri caeperimus? an principes usus docet, in cunctis virtutis actionibus et omnibus negotiis nihil esse magis noxium, quam ante omnia seruire corpori? Profecto enim qui hoc faciat, is et animi curam negligat et negotia, aut, si qua aggrediatur supine tractet, neque satis consideret, quae neque recte considerare caeperit neque etiam possit, quamdiu appetitus animo imperat. Etsi autem eae causae vel earum una atque altera movere aliquam potest: tamen omnes aeque lubricae sunt, ut earum nulla niti debeamus.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
