# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.5.1.1-2

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.5.1.1 to 2.5.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.1.1

EA igitur via in grediendum dixerim, quae cum tutissima, tum rectissima fit, quam videlicet ratio monstrat, ut qualem olim hominem nec velimus nec esse expediat, talia neque facere neque oculis adspicere sinamus, qualem esse virum optemus et ex re sit, in iis religiose ducamus et perpetua cura custodiamus puerum, donec et custos et dux ipse sibi essepossit. Dicat quis, non decere tam humiliter et duriter habere principum tenellos filios, inauditum denique. Frequentatum fuisse, et frequentari, nec umquam secus fieri, satius sit. Sunt tamen exempla belli ducum praestantium, et est Cyri maioris, qui ob magnitudinem rerum gestarum esse potest unus pro omnibus. Non fuit autem ille, quamvis regis filius, educatus aliter, quam illius fortissimi saeculi Persae, nec illi de plaebe, sed primo loco nati, primique futuri et in rep. et in militia, ut primum adolevislent. Ita minimum indulgebatur et impuberibus et adultioribus, ut aeque omnibus vitio verteretur, si sudarent, si exspuerent: unde enim hoc fieret, animadvertebant. Non minus Cyro nasturtium cum pane pro cibo, aqua pro potu erat, quam ceteris ipsius aequalibus: nec dubitatur, illos iucunde et bene et edisse et bibisse, multoque et iucundius et melius, quam quibus struices lautitiarum ante oculos stant, et funduntur tam calices capacissimi exuberantes, quam minuta pocula rorantia. Erat ille Persarum liberis ludus laboris, vigiliarum, temperantiae, fortitudinis, iustitiae: ex quo denique viros bonos et prudentes et servatores patriae et ipsi exspectabant et prodire necesse erat. Proferam aliud exemplum, nec omnibus obvium. Themistius scriptor sapiens et disertus educationem Valentiniani Valentis F. laudibus in caelum evehit, qui puellus admodum ad Istrum idque in nivibus Scythicis, eodem cibo, eodem potu nutriretur, quo et pater imperator et milites uterentur, minime vero deliciis Persicis (tum enim Persia multum a vetere illa degenerarat) nec vino Cretico, sed quibus cum aleretur et corroboraretur corpus, nec animus effeminaretur.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
