# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.5.1.3-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.5.1.3 to 2.5.1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.5.1.3

Et illud autem et hoc cum nemo non qui audiat, cum plausu probet, quis tamen aemulatur? quis aemulandum diserte proponat aliis? quis audiatur quidem, nisi molliter incedat et negotium obsoletum, sive, ut hodie sentiunt, novum novis gratisqueve coloribus pingat? tanta vis est inveteratae consuetudinis et opinionis a populo constabilitae. Neque tamen vulgus rationis penuria laborare videri velit. Habent enim quod obiciant, hoc in aliis, quod et ad sequentem locum non minus quam ad hunc pertinet; oportere quaeque fieri ex dignitate principis, tenuia tenuibus, humilia convenire humilibus, non laute solum et eleganter, sed et copiose, splendide, magnifice accipiendos regum filios. Praeter dignitatem illa aetate principis nihil omnino fieri oportet, sed quae aliorum omnium cuiuscumque conditionis hominum sunt, ea ipso genere non minus principum esse, quam nasci et mori, ostendere in promptu est. Nam si opus facere servuli sit, excubias agere militis; nihilo minus labores tolerare cum primis, et totas noctes insomnes agere et regis et imperatoris esse primus magister virtutis nos docet: ait enim neque regem neque senatorum aliquem decere totam somno traducere noctem, Cui populi commissi et tanta negotia curae.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
