Latin
2.7.1 to 2.7.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.7.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
QUid multis? Omnia huc redeunt, ut victu commodo, simplice et modico omnes homines educari oportere videatur, nec minus principum filios, immo vero hoc magis, quo eos et in praesentia plura gravioraque addiscere, et deinceps plura difficilioraque gerere oporteat. Nam quae ante strictim attigi, et multo plura, non delibare tantum, sed plenius cognoscere oportet, et in quibusdam eorum perseverare, si iidem esse ipsi aliquando, qui audire volunt, benignissimi, clementissimi, illustrissimi, serenissimi, optimi, maximi, pastores potius et custodes, quam domini gentium, patres patriae. Ad percipiendam tam multiplicem et augustam disciplinam regiam ab initio et animum flecti et mores oportet, ut in omnibus ceteris, e quibus sibi quis parare laudem, aut aliis praestare desideret. Hoc divinitus viderunt sapientes, idque perquam pulchre ad artem medicam accommodavit Hippocrates. Prima est indoles, quae heroicum quiddam spiret: ad eam si ab ineunte aetate longo tempore artem adicias et nihil non laboris exhaurias, tamen nihil proficias, si mores studio adversentur, si in quo sit petulantia, impudentia, fastus, sordes, linguae incontinentia, gula, vinositas, somnus, alea, et quae praeterea huius generis sunt, quae singula si non sunt notae viri mali, argumenta non boni esse fatendum est. Quise vel eorum aliquibus vel uni manciparit, rei seriae et arti honestae numquam ita simul incumbat, ut ex ea solidam sibi aliquando laudem paret. Primum enim, qui illis studiis vel eorum alicui deditus sit, ne plebi quidem carus, nedum bonis et praestantibus viris admirationi esle et totus placere possit. Quod autem idem talibus impendit temporis et cogitationum, id si dematur studio quod se quis colere prae se ferat, numquam praestantiam eius artis, quam ex aliqua parte negligat, assequetur, ac proinde sperata quoque laude culpa sua excidet. Cum igitur absque honestate morum et animi probitate nihil laudabile et perfectum comparetur, quid de sapientia et virtute dicemus? an in earum poslessionem perveniant qui in luxu educentur? nam quilautitiis et copiae hoc nominis non tribuet, rem ille relinquet tamen: quod hinc facile apparet, quando ita enutritus nec usitato alimento nec exiguo contentus sit, sed et alia atque plura semper expetet: an non potius alius et multum ab illo diversus, quem intra metas temperantiae semper coercueris, quique ita adsuefactus, alia nec petat, nec desideret, sed si inferantur, etiam fastidiat, ne mancipiis quidem quidquam eorum invidens? Hic enim intelligat animi curam esse potissimam, et in re ipsa experiatur, qui animi curam potiorem habeat, et vix aliquam, neque nisi necessariam corporis, hunc corporis curam potius habere, quam illum, qui in ea totus occupetur et omnia agat, ut ipsum solum foveat et molliter delicate que habeat, et quod in ipso est, beet.