# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.8.3-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.8.3 to 2.8.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.8.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.8.3

et quamquam in aulis observantur, tamen apud principes prudentiores in primo pretio non sunt: et habeo, quos nominem, nisi alios reticendo haclaude privare aut subaccusare videar. Et autem rationes sunt et exempla aliquot saeculorum et gentium persuadent, non ea esle de nihilo omnia, et quaedam necessaria, saltem in certis populis. Sunt enim toti populi, et in ceteris quidam hominum, qui, ut umbram aspicere, ipsum autem iubar solis non possumus, sic cum rationes et leges videre et intelligere nequeant, … quibusdam sive externo splendore ad oboedientiam et officium permoventur. Per universum autem orbem ceremoniae sacrorum sunt et ornatus singularis pontificum, unde forte primum ad principes haec demanavit ratio; quod eo magis factum suspicor, quoniam priscis saeculis iidem et ius dicebant et sacris praeerant. Quid ni etiam, cum maiestas sit in magistratu, et in summo maxima, sint quaedam eius notae, quae incurrant in oculos hommum? quibus qui penuria iudicii laborant, excitentur, et interdum erudiantur. Sed haec mihi attigisse sufficiat, de quibus docere proprii loci esse existimem. Utut autem hae pompae sese habeant, eaeque sive omnes sive aliquae in aulis sint necessariae, in iis, quae ad educationem regiam conferant, nihil fere, quod eam adiuvet; quod eidem, primae praesertim, obsit, video plurimum. In aliis autem, splendor putatur esse in amplitudine familiae, nec ego negarim. Nam, cum honestum, tum necessarium est locupletibus, plures domi alere: idque maxime decet principes, et qui cum in aliqua dignitate sint sumptus tolerare possunt: namque viles homines, qui greges ducunt, ridiculo sunt; et hoc magis, quod simul Thrasonicum quiddam spirant, quod fieri aliter non potest. Parum enim aut non satis instructi a pecunia in amplum comitatum, et comitatus eiusmodi comitem luxum, brevi profundunt quicquid vel in lauto patrimonio fuerit. Video etiam prudentes principes hac in re modum servare, cumque in aulas multi undique quottidie cum involent, tum irrepant, tum accersantur, minuere familiam ex intervallis: curae enim sibi habent, ne necessariorum penuria laborent, et non bonos, qui censentur vulgo maxime utiles, retineant. Est enim ita, quod celebratur, nec in multitudine, nec in magnitudine esse bonitatem, sed satis multum magnumque esse, quod rei vel homini bonum sit.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
