Latin
2.9.1 to 2.9.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.9.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
POrro quae adulto principi in hac parte sic conveniunt, utpraeteriri nullo modo debeant aut posle videantur, nisi citra utilitatis vel dignitatis ipsius iacturam, ea nulla fere ex parte in educatione filii principis aemulanda censeam, sed singulari cura videndum, ut in ipsius sodalitium et paucissimi et lectissimi pueri adsciscantur. Non esse quoscumque aequales ferendos cum liberis nec ii videntur ignorare qui gustum saltem aliquem honesti acceperunt: nam patresfamilias mediocres, nec prorsus profligatae ipsi vitae, in liberorum consuetudine non solum non ferunt mancipia furacia, libidinosa et enormibus vitiis dedita, sed neque bibula, gulosa, garrula, levicula, fraudulenta, somnolenta, blandula, morosula, ac nequidem vultu turpia, sordida, balba, sed cum iis esse sinunt, si quis servulus est probus, simplex, honestus, elegans. Monet hoc sedulo Plutarchus in gravi libello de liberorum educatione, qui in omnium manibus est et meretur esse: etsi pauci admodum ea praecepta considerant aut intelligunt, paucissimi tam in hoc, quam in aliis sequuntur. Fateor, non minus videre principes et intelligere prae aliis, cum haec, tum pleraque praeterea: quis enim principum non antecellit ingenio omni fere multitudini, aut non didicit e diuturna vitae consuetudine quid expediat? Verum nescio, qui fiat, ut gratiosorum interdum maior, quam filiorum, qui praesidio sint aliquando futuri suis populisv niversae que Germaniae ratio habeatur. Regium quidem est, non facile quid negare, quibus velis, sed paterni nihil habet, largiri quod saluti filiorum adversetur. Itaque in aliis beneficiis gratiam profundere aliquando laudi detur, hic eam contrahere regibus liceat, et ni fallor, oporteat. Namque etiam hac in re cautissimum falli interdum evenit: sunt enim quaedam naturae simulatrices probitatis et malitiae occultatrices mirificae, quae tandem tamen se malo sodalium, quibus noxiae fuerint, produnt. Novi vero principes, qui non solum in hac parte nihil, sed neque in ceteris quidquam negligant, nec solum pauculos lectissimaeque indolis pueros adiungant filiis, sed et ab hoc sacro sodalitio arceant, quotquot inferre aliquid malae contagionis vel moribus vel verbo videantur. Illa vero ipsa paucitas non solum est disciplinae regiae accommodatior, sed prae se fert etiam aliquid dignitati et splendori consentaneum: nam quae in oculis omnium sunt minus admiramur, facilius contemnimus, denique fastidimus, quamvis per se magna et fidem superantia, ni forent ita familiaria, ut in hoc ipso fieri videmus omnium vivificatore et illustratore, quem quottidie intuemur solem. Hoc igitur minime repre hendam, quod forte minus probet, qui se in animos tenellos insinuare sua causa cupiat, cuius generis sunt non solum otiosi et assentatores, sedneque nulli, qui res suas suorumqueve amplificatas aliquando velint.