# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 2.9.4-5

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 2.9.4 to 2.9.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.9.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/2.9.4

Iidem vero Principes et de loco viderint, conveniatne primae educationi aulae strepitus, an feruor academicus, an ille a frequentia remotior. Sane et solitudo in aliorum animis admirationem ciet: neque tamen loci tranquillitas, ut nec hominum raritas, corrumpit animos e turbis secedentium; immo qui se humanarum divinarumque litterarum meditationi prae aliis addixerint, et toti subtilium grauiumqueve rerum investigationi incumbant, longius et diutius a coetibus reliquorum mortalium saepe abeunt, interdum etiam solitariam vitam in perpetuum colunt, Sed revertar unde digressus videar. Non possum autem facere; quin una in re adolescentes principes, et qui iis in illa re consulunt, valde praedicem: plaerique enim, quod satis est, eleganter vestiuntur, cum contra non pauci ex humilioribus, quos fortuna respexit benignius, tam panno, quam sumptu vestem regiam aemulentur, quam tamen saepe forma ita dedecorant, ut magnificae, ut ita dicam, sordes appareant, testati animorum vilitatem, qui pecuniam praeter conditionem profuderint. Nihil dico hic de unionibus et gemmis et auro, quae vel Persas vel Sybaritas, magis etiam, quam honestas mulieres decent: hae enim ipsae sibi in mundo modum statuunt, quae praesertim de virtute sui sexus et cura rei familiaris cogitant.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
