# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.1.10-12

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.1.10 to 3.1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.10

Cum enim in oratoribus forte observarem, nihil dici a quoquam omnium, quin ad virtutem et ad decus referretur, coepi suspicari, qui ita scripturus esset, eum oportere eo etiam modo animo moribusque esse conformatum. Nesciebam enim sive talis esset, sive non esset, haec ex arte depromi ab oratoribus: certe qui ille sit, quem se oratione reprquesentat, ita orabit sive scribet facilius. Quid n. est expeditius, quam depromere e pectore, quae intus habeas recondita? No~ igitur paenitet me erroris, ut e pectore coepto no~nihil expoliri proferrem sine arte. quae sentirem. Et hac et reliqua cura sive diligentia profeci plusculum, non ut multo melior fierem, sed ut aliquanto doctior: profeci, inquam, opinione aliorum potius, quam reipsa. Etenim inter aequales habebar aliquis: nec tamen ego vel aequalium vel adultiorum etiam calculis acquiescens, segnius urgebam institutum: sed calcar mihi ad ditum ratus, memet ipsum in hoc cursu magis incitabam: ac fui in uno felicior, quod divinum bene ficium agnosco, ut orbis terrae regionum cultissimam adirem iuvenis. Ibi neutiquam ea studia neglexi, quae populares non iam ab uno saeculo colerent, praesertim Bononiae, quo in loco maxime viguit legum~ disciplina etiam ante, quam ibidem, multis saecu~lis consopitae, humaniores litterae renascerentur: sed nec genius meus, sive cogitatio iam inveterata, me deseruit. De quibus cognoveram doctrina et dicendi facultate praestantibus, eos adibam, (nec enim tam ratio, quam aetas me iam fecerat audaciorem) de aliis investigabam. Ibi me sive anni sive exempla nonnihil erudierunt, sive haec simul omnia. Singula n. plurimum posse, nemini, credo, in dubium veniat. Ea sunt humanitate doctissimi quique viri, ut discendi cupidorum aditum negent nemini: qui neget, hoc ipso se a Musis alienum testatus videatur: sed in universum nihil est gente Italica cum gravitate humanius, nihil hospitum amantius. In ceteris autem Germanos comlectebatur magnus ille Petrus Victorius, Hetruscorum Chiron, ex qua re ante eum in Hetruria singularem laudem Volaterranus, in Gallia Cisalpina Lazarus Bonamicus sibi comparaverant. Iam fuer ant apud eum alii, iam erant alii apud Victorium, per quos seni iuvenis innotescebam, nec ipsi me quid magis commendabat, quam aliqua Graecae linguae notitia. Ipse cum paucis Graecas litteras superiore saeculo nostro orbi reclusas, iuventuti proposuit et declaravit, et multa in iis obscura, praesertim in arte dicendi, et altera philosophiae parte, quae vitam humanam erudit, et privatim et publice optima ratione magno labore declaravit. Verum de eius viri erga rem litterariam meritis ad te pluribus agere nihil attinet, qui, quic quid talium scriptorum est, ipse quoque sedulo legeris, equeve iis, quantum quis alius fructuum perceperis.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
