# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.1.13-15

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.1.13 to 3.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.1.13

Dixi initio, quaedam mihi esse altius repetenda. Sic enim videres non solum de multis sententias meas, sed quo pacto discedens a vulgi opinionibus progressus ad recte de pluribus sentiendum, propius accesserim. In Germaniam reversus, salutavi iterum magnum Ioachimum Camerarium, ex quo viro, quae eodem pertinerent, poene solo quis accipere poterat. Hoc ante mihi inexploratum, ex viri sermone familiari cognovi, cum ille ex me quaereret, cum de studiis doctrinae Italicis, tum de Petro Victorio. Fuerat enim ab annis iam pluribus inter eos aequales, e similitudine vitae et studiorum, nata altaque missione litterarum amicitia, et constans animorum coniunctio, cum praeclare, recteque alter de alterius etiam virtute sentiret et praedicaret, quod ego utrinque audivi ipse fieri. In neutro erat vel gloriae vel divitiarum cupiditas, tam in hoc, quam in illo perpetuum doctrinae studium: summa utriusque cura in educandis liberis: summa in utroque gravitas et constantia: in neutro cogitatio, quin vel ad ipsos proprie pertineret, vel ad officium boni viri, qui toti semper abhorrent a curiositate: neuter se ingerebat in diversa et aliena: exsecrabantur aeque ambo otiosorum et male feriatorum lucubrationes, refertas convitiis et calumniis: cumqueve ipsi a nonnullis peterentur, silentio et vitae integritate propulsabant hostiles eiusmodi et barbaros insultus. Denique Camerarii verbis, exemploque valde confirmatus, perrexi ad … meum, communem Musarum boream versus patronum, principem Ioannem Albertum, ducem Megapolitanum. Ab eo iussus edere specimen artis sive doctrinae meae, coepi docere in academia Rostochiana, in quibus potissimam operam, diligentiamque posuissem: ac docendi iam munere fungens, nihil de discendi labore remittebam, arbitratus non minus hoc mihi, quam illud oportere esse perpetuum, quando nun quam deforet in longissima etiam aetate, quod discendi cupidus porro cognosceret. Diligentia et fide mea invitati auditorum aliqui mecum coeperunt vivere familiarius, ut interdum a me consilium peterent, et domesticam operam requirerent. Iis ego paucis et ingeniosis morem gessi, in quibus cum essent, qui referrent aliis, ini cuiusmodi monumentis ipsos ego tenerem, et quid spectarem, ut nempe animu excolerent, et linguam; ibi, uti fit in re nova, sive non satis intellecta, alii aliud reprehendere, alii aliud desiderare coeperunt. Ipse cum simul omnibus placere, et meum insticutum persequi non possem, sed omnino tamen vellem, quod ipsum rectum esset; monui familiares, ne me turbarent aliorum iudiciis sive cavillis. Populus enim in censura, non tam quaerit et disputat, quid recte fiat, quid perperam, quam novationum reos agit, si qui quae vulgo inaudita produnt, quamvis ipsa meliora et deprompta ex veteribus.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
