Latin
3.1.7 to 3.1.9
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.1.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
quorum illud frustra affectabam, cum qua hoc adipisc erer, rationem nec ipse viderem, nec acciperem ex aliis. Meam autem …alebant mores sodalium. Quod n. aequalium nemo faceret, id ego auderem solus? Facle quoque animadvertebam, neutrum praestare disciplinam iuris, quae non hoc ipsum, sed certum quiddam aliud polliceretur. Leges enim tuentur ab iniuriis innocentiam, et compescunt malos. Me vero ne que illa aetate hoc movebat, quod iurisconsulti ad dicendum fere accederent soli, nec alii adhiberentur ad quasvis deliberationes: neque hic mos, neque haec opinio, in hunc diem desiit: neque laborandum cuiquam censeo, ut quod inveteratum sit, ex usu populi eximatur. Na~que nec ignorabam artem dicendi toto genere diversam, ut quque nihil ulla de re statueret, sed omnis consisteret in vi persuadendi. Neque alterum esse eius personae proprium, me tum fugiebat, quod, qui in iure aliis caveret, saepe in aliis negotiis consilium peterent, proprio, absque periculo non uterentur: quorum non paucos periisse audiveram, ex eo tempore periisse plures memini. Aberrabam igitur, neque tamen, quod aiunt, toto caelo. Etsi enim, quo animo contendebam, recta non ibam, neque absque monstratore poteram: tamen iniis perseverabam, quae si non eo tenderent, certo me adiuvarent: quod absque illis nemo eiusmmodi metam, ad quam ego respicerem, attigisset unquam. Sponte mea Latinos scriptores legebam, non tam uti inde eos fructus caperem, qui perciperentur, quod ipse non satis intelligebam, sed ut intelligerem, et illius linguque paullo mihi plus pararem, atque vulgo fieret: in sermone Graeco desudabam, uti qui cortiem considerant, forte cum cogitatione, sed exigua spe nuclei: legebam tamen non solum poetam, et qui ab hoc dependent, alios, et oratores, et historicos: sed, ut dixi, legebam, ut qui adspiciunt et admirantur fructus in excelsa arbore, nec iis fruuntur, quibus tamen spes aliquando frundi non adempta est: uti neque erat tum prorsus mihi. Duo referam, quae ad rem facerent: alterum ex eventu, sed pr se alterum. Transibam solus in libros philoso phi de vita et moribus, diligentia puerili, fructu perexiguo, nisi cum quae ibi sunt de amicitia, legens, videbar magis mihi assequi, quam plaeraque alia. Non faciebat hoc nihil ad cultum animi mei. Neque enim non aliter afficiebar, quam ante affectus fueram. Bona enim sententia ex animo cogitantis falsam eruit, atque eundem animum et emendat et erudit. In altero fallebar, nec tamen hoc mihi fraudi erat, quod ad rem bonam duceret.