# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.3-4

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.2.3 to 3.2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.2.3

Nobiliores autem et opulentiores saepe dixi natos rei publ. quibus exercenda virtus esset maxime, et colenda facultas dicendi. Quibus autem animus magnus non esset, quid iis profore quis dicat mera studia fori, quae non magis strenue esset tractaturus, quam ignavus arma, quae multa egregia parasset cura etiam magna? Non enim paucos vidimus, longe sane progressos, et ad disputandum promptos, qui nec causas feliciter tuerentur, nec augerent ista arte patrimonium: quae ipsis initio proposita fuerant. Cum igitur non hodie primum, sed tum quoque aliqui me reprehenderent, non prorsus litteris carentes, sed docti, uti habebantur, et fieri poterat, ut essent, qui haberentur, nec tamen omnem rem audivissent a principio. Ibi igitur statim, quae obicerentur, dislolui, alios erudire studui: denique in quocumque me reprehendi intellexissem, id, uti erat occasio, vel epistola, vel etiam uberiore scrtipto declaravi, ut mea qui legeret, a me recte doceri, et recta iuventutem duci, fateretur. Sparsim, et alia alibi, aperui, sed quia hisce annis non una manus calumniarum in me magno impetu rruit, cogitavi saepius, de plaerisque uno loco disserere, et auctoritate, ingenio, doctrina, aetate, usu ererum praestantis viri fulcire bonas rationes. Hae, mea quidem sententia, per se semper constant atque immotae manent. Sed cum pauci de populo argumenta, quamvis vera et firma intelligant, cur praestantium virorum suffragia non etiam proferamus? vel iis nostrarum opinionum censuram non deferamus ultro? Pauci sane sunt, qui iudicium de his rebus facere possint, aut quibus id deferre velimus. Nam qui iudicare velint, accurrunt multi ultro. Quotusquisque nim se haec minus intelligere opinetur? Cum nemo fere non sibi sapiat, et regnum sapientiae plaerique sibi vendicent, qui vel genere, vel aetate, vel opibus, vel auctoritate, vel doctrinae, virtutisqueve opinione multis in populo praeferantur.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
