Latin
3.2.8 to 3.2.10
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.2.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
At vero neque ego, neque alii accipient hic excusationem tuam, cui quo minus loci sit, facio tibi potestatem, ut quoscumque tui et ingenio et animo et multiplici doctrina similes adsciscas, et quos velis cumque alios. Non enim in doctos et imperitos, nec mediocres in haec subsellia collocabis, quae tua fides est:o nec obliviscere vetus sapientae praeceptum: …. Nec est in omni genere quid perniciosius hominum generi, quam si quos de rebus ignotis statuere permittamus, etsi hoc ipso nihil est pervulgatius: cui proximum et multo deterius atque iniquius, mandare sententiae dictionem iisdem, de rebus pluribus, inter se maxime dissitis, quarum quaedam reconditiores sunt, quam ut censeantur a me diocribus ingeniis, nec nisi aliquo optimarum disciplinarum colore tinctis. Utinam supersit unus, cui ego in hoc genere secundas facile tribuerim, quiqueve praeterea ad illustrandum nomen tuum plus, quam quisquam alius faceret. Etsi enim quisquis sibi gloriam ipse parit, et tu salutaribus consiliis et ingenii monumentis inclaruisti iam et inclaresces magis: tamen ex re est, et, ni fallor, ad nominis sempiterni, sive pluribus saeculis duraturi memoriam necessarium, extare aliorum non magnificas fucatasve de viris, tantoga, quam militia praestantibus, praedicationes, sed honesta et vera testimonia, oratione simplice et diserta perscripta. In hoc genere nec in his locis, nec in vicinis, quod citra invidiam dictum et acceptum velim, tantum quemquam valuisse existimem et contenderim, quantum praestitit Albertus Clampius, quem ego virum viventem magni feci, vita functum admiror, et praedico. Cum enim ad summa factus esset a natura, quam sive …,sive …appellare malimus; a puero ea didicerat et assecutus erat omnia; quae egoin primario cive, aut alius in eximio etiam senatore postulet. Non iterabo, quod dixi, quodqueve a viro quacumque in re praestanti futuro abesse non debet, de naturae bonis. Namque et in iis, quae manibus pedibusque gerantur, si qua desiderentur, non est, quod ulla in re quidquam operae a talibus exspectes. Proximum est, ut recte quis educetur a teneris, quod cum ipsi eveniret, initio sibi paravit viatici quod satis esset, si non ad ipsam arcem sapientiae occupandam, certe ad civilem scientiam, quo nomine complector ea, quae ad degendam vitam et ad administrandam rem publ. pertinent. Instructus enim iuvenis Clampius et linguis et bonis optimarum artium principiis, ad alia paranda summe neceslariis, non praecipitavit se in disciplinam legum, ut plures faciunt, relictis et interdum superbe spretis ceteris. Et illam percoluit tamen, simul incumbens lectioni veterum: