Latin
3.3.3 to 3.3.5
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.3.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Gregarium enim militem, utfortem laudamus in exercitu: nullam laudem merentur, qui in impedimentis haerent cum calonibus et caculis. Sed ut ex quolibet ligno, ut dicitur, Mercurius non fingitur; ita non e quolibet, ut e vulgo multi suspicantur, …educari potest: quod qui non animadvertunt, non solum non usibus patriae, sed ne privatis quidem utilitatibus nati videantur: ac necesse est, eos et paenitere infelicium conatuum, et praeterea multis in populo esse deridiculo, qui invita, quod aiunt, Minerva maiora viribus attentarint. Ut virium corporis, ita animi differentias universis, et singulis terminos constituit Deus. Hoc igitur primum sive principium, sive a Deo, sive a natura esse dixeris, non aberraris, quod ille huius conditor et sospitator. Neque non sunt plura, quae a nobis non dependent, utplurimum ipsa quoque necessaria: non tamen sunt in iis nulla, quae vel animi magnitudine invenias, vel divinitus nobis obveniant. Quoniam generis ratio habetur in plaerisque rebus publ. imagines maiorum nemo sibi pepererit, nec tamen non aliqui sum sibi sua virtute et invenerunt et constituerunt. Maiores tamen ad hance rem non parum faciunt, qui et exemplo sunt, et animum addunt minoribus: ut contra parentum obscuritas plurium animos minuit, ut affirmat Euripides: sed divina ingenia huiusmodi veluti cancellis non includuntur, sed suapte vi in altum evolantia, superant etiam reliquas difficultates. Opus item est, si non divitiis, certe sumptu, ad omnem liberalem educationem, quanto magis ad hoc institutum? hic tamen modicus ex mediocribus quoque facultatibus suppeditatur. Neque nulli probitate, morum elegantia, et honestis obsequiis, patronos invenerunt. Reperias enim plures in viris fortunatis, qui se erga virtutem et litteras munifice gerant, quam in tenuioribus, qui se praestent dignos beneficiis. Videmus enim horum plaerosque inhiare commodis, ut otiosam vitam agant potius, quam ut otium liberale colant, qua in re quottidiano labore et vigiliis opus est.