Latin
3.4.4 to 3.4.5
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.4.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
et qua aetate, quoque profectu, quem doceat, et quem finem isto munere docendi spectet, et quid doceat, diligenter inquiram et diserte exponam. Primum autem sive primae pueritiae magistrum relinquam, quod munusforte paedagogus una gesserit. Namque tales inveniendi sunt paedagogi, qui cum praesto sint tenellis heris, tum deos ab infantia ad morum probitatem et elegantiam (ut uno verbo complectar plurima) ducant: in pronuntiatione iisdem praeeant: in qua re minuta, ut habetur, solet errari plurimum, et quando hic error acceptus est, non facile dediscitur: imbibitus autem orationem deformat in perpetuum, non solum, si balbutias, aut asperiore, mollio reve voce utaris, sed etian: si vel litteras non suo, proprioque sono exprimas, vel littera pro littera abutaris: quae cum fiunt, non solum oftenditur et alienatur auditor, sed negotio in observationem talium abducitur. Recte igitur paedagogus non solum loquentem observabit, sed et quottidie legentem audiet alumnum, errantem reprehendens leviter, in bona pronuntiatione collaudans, donec hic suavitatem nativam pronuntiandi sive elegantiam adipiscatur. Idem non minorem operam ponat in altero, ut pulchre saltem, non turpiter scribat puer, ut scripta sine fastidio aspici, et cum facilitate legi possint. Eodem pertinet distinctionis perpetua religio, quam et divus Basilius flagitat. Utrumque vel cum ratione, vel quia pluris semper feci, pluris esse existimo, et velim neutrum negligi: quae ita paratu facilia sunt, et iis praeditum ornant in perpetuum. relinquam et secundum magistrum, quamquam paedagogus ille primus idem forte praestiterit: nec dicam, quemadmodum a pronuntiatione et scriptione, sive una cum iis, inflexiones dictionum ille doceat, et cetera omnia, quae in puerilibus grammaticis comprehenduntur, minime quidem negligenda, quoniam absque hisce minutissimis infeliciter itur ulterius, sed eiusinodi tamen, quae pluribus capere liceat, qui numquam aspecturi sint doctrinarum vestibulum, nedum introeant in aedem scientiae.