# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.4.6-8

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.4.6 to 3.4.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.4.6

Ad magistrum venio, sive ad magistros: potest enim fieri, ut unus, idemque eodem tempore, praesertim in diversis, commodo suo utatur uno atque altero. De magistro cogitare iubeo, qui suscipiat docendum, adolescentem iam, ingeniosum, discendi cupidum, perceptis iam elementis puerilibus: eo autem fine, ut quam brevi possit, non tantum disciplinae legum imperii, sed ipsi politica se trad dat perficiendum. Hic autem, ne cum certo genere hominum contentionem suscipere videar, de ipsa doctrina loquar. Huius enim vi, sive ratione cognita, cognoscemus illum doctum hominem, quem volumus et probamus, reliquos sibi sapere sinemus, nec iis invidebimus, quibus opinio veritate potior est. Verum doctrinae plures sunt, sed tamen congeneres, et naturae mutua quadam connexione cohaerentes: et sibi inter se praesidio venientes, ut una alterius praesenti opera absque gravi incommode carere nequeat. Quae sint ornamento, quae utiles, quae summopere necessariae, patebit ex iis, quae dicemus: nequaquam autem committere oportet, ut sint, vel mutilae, vel falsae. Utriusque enim generis in omni genere circumferuntur multae, vitandae utraeque, hae etiam detestandae cum suis inventoribus et propagatoribus. Imperfectae illae methodi falso acceptantur pro compendiis, cum sint dispendia ingeniorum, et corruptelae mentium. Somniabunt namque percepisse se, quorum prima initia nondum viderint, eaque opinione fascinati, solidi nihil expetent, ac denique aut in universum spe sua excident, aut impudentia locum obtinebunt, nullo cum honore suo, malo publico. Nec ego tamen rudimentorum quidquid ab eruditioribus traditur improbem; sed ab illis tirociniis sine mora altius adrem adscendendum suaserim. A falsis autem non iniuria iuventutem deterremus, sophistis adversati, qui incredibili studio falsissima quaeque pertinacissime tuentur, nulla bona ratione, sed maledictis in optimos quosque et ipsam veritatem, et edictis tyrannicis. Tyranni enim est, sua iussa velle fieri, non persuadere rationibus. Multae autem sunt et certae notae, quae falsitatem prodant: de pluribus subiciam hoc loco duas. Primum, qui auctoritatem veterum, simulue plurimum saeculorum elevant, fieri non potest, quin a veritate longissime, vel potius in universum digrediantur, et in castra falsitatis, sive mendacii transeant. Primi enim mortalium quod non viderint, id nos videamus? aut si mentis simplicitate nonnihil aberrarint, id totsaeculis ab acutissimis ingeniis, et curiosis non fuerit animadversum? Docti autem viria tot saeculis per omnes orbis plagas cum rationis statera appendissent maxima, minima, singula, calculis suis comprobarunt veritatem disciplinarum: adversus rationis autem imperium temere sese et stulte commovent mancipia ignorantiae. Adde, quod illi contemptores antiquitatis, non nisi apud pueros, et in vulgo, cui sese venditant, et in suo grege magni sunt, eorumque fama angustis finibus circumscripta ad cultissimas nationes non pervenit:

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
