Latin
3.5.1 to 3.5.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.5.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
VIdeamus quae doctrinae, quo ordine politices alumno, aliae degustandae, aliae plenius cognoscendae sint. Neminem ita insanire existimem, qui musicam, qui arithmeticam, qui geometriam prorsus omittere iubeat: nec proferam Platonis auctoritatem, qui nullam legem sne evidente ratione sibi ferendam existimavit: dicam, quod res est, prorsus expertem illarum artium, in brutis censeri statim posse, nisi vultus repugnet. Hic enim hominem prae se fert. Etiam qui nihil prorsus habent litterarum; ii et sonorum dulcedine capiuntur, et numerationes affectant, et dimensiones considerant, et talium rerum scientes amant et suspiciunt. Quae igitur studio sunt omnibus, et omnium ingenia exercent et acuunt; mirum si ea negligi posse videantur ad summa contendentibus. Summum enim est, et reipsa principatus, praeesse aliis, avertere a multis miserias, beare bonis quamplurimos. Nec talium studiorum modus definiri facile potest: modum, ni fallor, ut flagitat quottidianus usus, ita determinent res aliae, quae magis nos ad sese rapiunt. Porro magnum aliquod incommodum, sive remora quaedam doctrinarum, incidit in plura superiorum temporum saecula, cum qua nos etiam et minores item luctari oportet. Cum enim variae, optimae, amplissimaeque doctrinae, in quibus discendis opera ponenda est sciendi cupidis, vernaculo sermone comprehensae non sint, utamur et nos secunda navigatione quibus prima non conceditur, et linguas ex usu totarum gentium sublatas, nobis non abolitas, sed maximam partem divinitus bono mortalium conservatas, aliquo studio, mediocri labore, nec ita longo tempore, in usus nostros paremus, sive parare iubeamus adolescentes magni ingenii, et primae exspectationis. Nam quae eximia sunt, non sunt omnium: nec quis ita me desipere arbitretur, ut omnes uno eodemque ordine censeam, cum ne quidem minuta mandemus cuilibet, sed servulorum etiam delectu habito, idoneo in unoquoque negotiolo utamur, praeteritis aliis. Non habet igitur locum in hac deliberatione eorum sententia, qui ipsi Graecarum litterarum rudes, contendunt in eo sermone nihil operae ponendum: supervacaneum esse, si qua ponatur. Sane, qui vel per ingenii tarditatem nequeunt, vel per animi desidiam nolint, neutris ego aliquid oneris imponendum censeo. Audiamus plurium linguarum peritos, quid inte rsit, ex originene an e translatione aliquid accipias. Non tantum dulcius, ut est in vetere versu, sed etiam certius, ex ipso fonte bibuntur aquae: quod e lacunis vel aliunde multa affluunt, non aliena solum, sed et interdum sordida. Frustra quoque de difficultate queruntur, cum pluribus exemplis constet, eum sermonem, et quem non alium?