# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.5.4-6

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.5.4 to 3.5.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.5.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.5.4

disci paucis mensibus. De adolescentulis nihil mirum, quorum vidi, qui ludibundi proficerent, ut exorsi a poeta nihil non cum fructu legerent: ipse ingenio tenui, studio pervicaci intra hiemis spatium, asperioribus superatis, in ceteris nonnihil diligentiae sine negotio posui. Celebratur Iul. Caesar Scaliger, qui functus ante muneribus militiae, et in arduis disciplinis versatus, virili aetate perrupit, ut ipsum nihil lateret in Graecis scriptoribus, quotquot in manibus sunt, et cum omnibus scribendo certaret. Hoc ipsum asse quuntur pauci: nec nobis propositum est: etsi ultro subrepit accurate legentibus scripta veterum, scribendi promptitudo et facilitas, ut neque proprietatem, neque elegantiam desideres. Recordor alibi ime recensuisse exempla aliquot familiafium, qui degustatis studlis sapientiae, Graecum sermonem sibi necessarium recte statuerent, et ita, neque id multis mensibus, discerent, ut et alios, sed cumprimis principem philosophorum legerent et intelligerent. Hoc loco duo sive reprehendam, sive deplorabo. Non novi nullos, qui Graecum sermonem sic possideant, ut nucem, cuius nucleum non edant. Qui si agnoscant, qua mentis egestate laborent, sciscitandum sibi ab aliis putent, quid sit illic boni. Non enim sermo ille sapientia est, sed eam, sive eius multa continet, ut forte arca pecuniam: illam nisi recludas, huius non magis eris dominus, atque Plautinus senex ollulae, quam ubi cum auro defodisset, oblitus erat miser. Alterum est, cui, si velimus et vigilemus, facilius medicina fieri possit. Nec enim nulli ad gymnasia regia veniunt e scholis puerilibus, aliquid secum Graecae linguae ferentes, qui postea de exemplo plurium, non adspernandis principiis relictis, conferunt se ad quaestum pollicentia: utinam non ad ignaviam recta pergerent nulli, sive ad inscitiam. Nec culpae in nobis nihil residet, dum aut ingenia non incitamus, aut ad utilia, quae ita merito censentur, non excitamus. Latini autem sermonis necessitatem, quod est quasi pro vinculo universi orbis Christiani, nemo omnium negat: sed plaerique satis esse putant, si quaedam, et quidem vulgaria, intelligas: ita loquaris et scribas, ut ne in indignationem grammatici incurras. Quis autem hoc pusilli boni (nam uti guttula est de rivulo aqua, ita illud boni esse aliquid cur diffitear?) ieiunis ingeniis invideat? Pigros autem ne illo quidem dignos existimem.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
