# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.1.1-2

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.6.1.1 to 3.6.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.1.1

IVuentus illa, de qua nos loquimur, et per quam summae rei publ. subveniri iudicamus, si ea inscitia contenta erit, nemo se eo pacto e vulgo exemerit, nec forte admodum supra vulgus sapiet, quod magis patebit, ubi dixero, quid boni adferat lectio accurata veterum. Huius enim non unus est finis, ac, ni fallor, secundus priore potior. Ille omnium oculis expositus est, ut puritatem sermonis inde haurias (neque enim latine dum balbutient negligentes lectionis veterum) et ad Romanam eloquentiam accedas propius. Trium omnino generum sunt homines, in quibus valde postulandum censeam, ut sincere loquantur. Primos dixerim, qui aliquando in academiis docere ex editiore loco alios, in animo habeant. Turpe enim est in suo quenque genere prodere suam infantiam, cum qua inscitia fere coniuncta est, vel coniuncta esse non sine causa existimatur. Nec quia pauci proprie loquuntur, iccirco, quod assero, quis negaverit: quin deploremus potius fatum academiarum, quod non hoc solum, sed multa praeterea praeter dignitatem fieri animadvertimus. Magis vero opus est secundis, qui se ad scribendum convertunt, et ingenii monumenta, quibus suum saeculum et posteritatem erudiant, in publicum edere cogitant, quamquam hoc arduum opus hodie adolescentuli, et alii vix litteris tincti sibi arrogant, ut multitudo scribentium, legentium numerum superare hac aetate videatur: quod fieri necesse est, quando hoc agunt, qui neque rerum quidquam didicere, et elocutionis curae nihil habent. Quibus verbis et ipse audaciam scripturientium reprehendo; si quis me non minus obiurgandum censeat, mihi iniuriam fieri non querar: etsi mea nec multa sunt, et directa tamen omnia ad finem horum. Denique hoc studio opus est, obituris aliquando legationes ad reges et res publicas, et quidem tantopere, ut si id negligant, illius amplissimi muneris dignitatem nec intelligere, et ipsius muneris curam abiecisse videantur.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
