# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.2

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, IOAN. CASELII …, Quemadmodum primarius, idemque ingeniosus adolescens, mature et, CAP. VI. Quid boni afferat veterum accurata lectio iis qui vel docere in. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.2

ET tibi saeva manus iniecit Moera, nec aevi
Ulterius tribuit spatium, ah HUSANE, fruendum,
Dignus er as, ipso Borea, vel iudice Balte,
Dulcia longaevae procudere saecula vitae:
Vel quod tantus eras: vel quod res publica passim
Consilii in magnos te votis flagitat usus.
Edidit Husanum in lucem Thuringias Isna,
Pulchra oris specie, divinaque indole mentis,
Ergo etiam cunis avulsum in musica castra
Latoides legit, et Musis ibi donat alendum,
Quas constante fide rebus veneretur omissis,
Avitae auspiciis primis ad fata suprema.
Acceptum Albi tuis lauere salubribus undis,
E quibus emersit, purgato pectore quantus
Tirigetarum alius vix quisquampinguibus aruis,
Dotibus ingenii magnis, linguaque diserta:
Et Themis illuxit de caelo laeta vocanti:
Contulit et vigili varias Tritonia gazas,
Euganea iuvenis cum vitam degeret urbe.
Gazis consilii in patriam se vertit onustus,
Sic ratus, huic se ipsum debere atque omnia primum
Sed patria vehemens turbatum Gothicus imber
Eicit, et Balthes in amico littore sistis,
Caelo caeruleas qua tollit Vismara turres.
Inde novum iubar hoc quam late fulsit ad arcton.
Nec mora: dux Henetum, Sophies antistes et idem.
Hospitem ab exilio Suerinaea accipit arce,
Praefectoque suis rebus, (nec segniter ille
Primum obiit munus) praemi persolvit abunde,
Dehinc tibi opes non Fors, tibi non invidit honores:
At neque fraude mala, neque vi convellere livor
Te valuit. Nam te rex Cimbrorum inclutus, et te
Dux Henetum: coluere urbes magnae: astu Selenae
Inprimis adeo subito te maeret ademptum:
Et musaelacrymasfundunt, et musicus ordo
Ipse gravem fracta testatur voce dolorem,
Quod sibi parte sui tam clara exinde carendum est.
Sed nec eris semper nihil, aut ignobile funus.
Nam si non Sophie, si non facundia, si non
Candida lethaeo virtus demergitur amne;
Fama nec Husani longo delebitur aevo.
Husani ad tumulum flavos laniata capillos,
Proiectis nitidis gemmis et torquibus aureis,
Scissa veste iacet, caelumque hoc questibus urget
Rhetorice, quod habet pro mystafunus acerbum.
Pro mysta, cui quem mihi nunc desore secundum?
Sive etenim ad Celtae florentia regna veniret,
Seu procul Hetrusci transcenderet ardua montis,
Seu regum ante oculos, procerum in sapiente senatu,
Res magnas ageret culto sermone Quirini,
Seu patria lingua ad populum, quod saepe necesse est,
Diceret, haud sanam flectens ad commoda plebem;
Dulcia Nestorea fundebat verba loquela
Idem Cecropias et res et perba tenebat,
Sic ut dicenti neque res neque verba deessent.
O iuvenes miseram tanto in maerore levate:
Linquite multiloquas fraudes, et hirundinis artem,
Et bene contextis Sophien annectite verbis.
Haud aliter vobis pulchro e certamine laurum,
E musis certam, et populo sperate salutem.
Diem suum obiit Lunaeburgae VI. Id. Decembr.
ANNO M. DC. XIIIC.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
