# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.3.1-3

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.6.3.1 to 3.6.3.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.1

Hanc ego veram narrationem, quam velim quis cum fructu legerit, amgnae virtuti et singulari sapientiae Henrici Husani libenter tribui. Iam si mihi libeat, ex hac Hercinia, et asb ipso Bructero, exempla item proferam. Neque enim in omnibus benignissima natura rerum ingenii acumen, et mites animos locis asperis in universum negavit: quin vix in orbe nationem videas, ubi non reperias multum boni, ut plurimum aliquid, quod alibi magis desideretur. Sed hic de animis hominum loquor. Bene autem audit nostra natio ob animi integritatem: nec abs re esse censeam, hoc nos meminisse, ut et ipsi tanti decoris, ipsiusqueve adeo virtutis simus observantiores, neque obliviscantur minores boni huius nativi, quod vel hereditarium dicere posse videamur. Facilius autem et accuratius propagatur virtus in familiis. Itaque haec constantia magis etiam elucet in ordine equestri. Familia est generosa Hoimiorum, e qua sumpsi mihi, Othonem, Ioannis filium, ex huius viciniae arce Esbecana: cuius ab annis plus, quam quadraginta mihi studia, mores et intimi sensus fuere cognitissimi, ut noverim, quid de viro praedicem: cumque eius recentissima sit memoria, bonox et huius rei intelligentes mecum facturos non dubito. Nam si quos vel imperitia, vel invidia, a veri consideratione, et confessione aufert, hoc susque dequeve faciam, uti debeo. Faciam autem, uti solemus, ut a prima Othonis educatione ordiar. Imbutus igitur illae divinae indolis puer, domi a teneris morum elegantia, et primis literarum elementis eruditus, in Belgio postea, et in Gallia hausit, quae sunt disciplinae adolescentium: simul propemodum solo usu exteras linguas, perinde uti maternam didicit: quod etsi praecipuum videri non debet, non tamen esse abs re existimatur. Venit et Friburgum Brisgoiae, ubi porissimum operam Henrico Glareano dedit. Glareani autem nomen clarum erat nobis pueris, tum ob artem poetarum, tum quia priscam musicam fere primus in lucem revocare studebat, qua in re in Italia et alii desudavere toto saeculo: quid profectum sit, etsi eam artem semper in pretio habui, mei iudicii non est: non autem profectum nihil, credibile est. Plures enim, qui idem studiis coniunctis agunt, non inanem operam ponere, auguramur, praefertim in aliqua ingeniorum contentione, laudis nonnihil ex instituto aucupantium. Narrabat autem olim nobis Otho, quam in Musicis Glareanus nihil negligeret, ut in bibliotheca artis instrumentorum nullum genus desiderari pateretur, ut est eorum proprium, qui certae rei studio se prorsus mancipant.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
