# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.3.10-12

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.6.3.10 to 3.6.3.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.10

eum praesertim, quem in manibus tum totos dies sine interpellatione habebant: neque non tamen paulatim et eos adibant, qui eodem facerent. Quod ego mihi propterea credi fide mea postulo, quod me alterone an tertio anno post, illac transiturum Schuleburgius unum de vetere sodalitio tenuit, et ipsi me in suum contubernium in alterum etiam annum receperunt, quod ego tempus bono rei litterariae item me bene posuisse etiamnum iudico. Illi autem viri nobiles illinc, quo cuique commodum videbatur, peregrinati, denique reversi domum bonam quisque et utilem operam patriae navarunt. Praeter necessarias serio in litteris versanti linguas, quasi aliud agendo, Otho ingenii felicitate didicerat exteras, quae hoc saeculo maxime celebrantur. Hetrusca utebatur promptissime omnium, Gallice loquebatur suaviter, et Hispanice satis commode: neque legebat nihil in primis cultissimarum gentium scriptoribus: et habebat in promptu scite dicta, quae studio observarat, atque iis cum in familiari sermone, tum in deliberatione, in loco uti noverat. Quae si non sunt prima omnium, contemmenda non sunt, quorum suo tempore usus est. Fuit autem, ubicumque esset, non solum ea humanitate, ut gratus esset, sed prorsus ea suavitate morum, ut a viris elegantibus, quoquo veniret, ipsius consuetudo expeteretur. Ab omnibus autem vitiis adolescentiae et iuventutis adeo remotus, ut aequalium et sodalium nemo de ipso sinistre suspicari potuerit, nedum aliquis enormis naevus in eo deprehensus fuerit, cuiusmodi latere non posiunt, et, si lateant, ostendantur ab invidia. Itaque vir integerrimus, pollens item consilio, disertus, officii plenus, benesicus, a consiliis fuit tribus praestantissimis ducibus patriae, Henrico fortissimo, Iulio pacifico, Henrico Iulio, qui hodie iustitia et clementia his nationibus imperat. Fuit apud illos Otho noster gratiosus, non iniuria, quod tantus vir erat, et in senatu erat frequens, et exsequebatur, si quid, sive domi sive foris, mandaretur, in dicenda sententia, et tuebatur dignitatem principis, nec usquam declinabat a iustitia: ita omnino offendere nullibi poterat, praesertim is, qui quid, ubi, ad quem, quomodo verba facienda a puero didicerat, intelligebat quousque pergendum observantem officii: et ubi nihil obtineas, ibi sustinendum. Namque cum potentiam ratio non coercet, nun quam id faciet, orationis impetus: imo plaeraque exasperat importunitas. Non sunt ad magnificas legationes obeundas idonei multi in regiis: et alius aliorum usus est in minoribus negotiis, alius aliorum in magnis et necessariis: longinquis et ad exteros reges qui fungeretur, commodior non erat: et, si legati ab exteris regibus longinqui adventiunt, in iis accipiendis valebat, ut vel alius quisquam.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
