# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.3.16-18

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.6.3.16 to 3.6.3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.6.3.16

etsi tamen ubertatem nemo exhausisse recte, opinor, credetur: nec legum plenissimam cognitionem in quovis senatore flagitari primus ipse contenderim. Namque et aliis alii etiam in hac re praestant, et alii alias causas in manibus habent: et sunt, qui de iure consulatur, et consuluntur, in arduis quibusque negotiis. Adde, quod qui totos dies litibus discernendis non occupatur, idcirco otiosus non est, aut minus inseruit principi, et usibus patriae. Incidimus autem in unam felicitatem harum nationum, cuius inventor et largitor fuit dux Iulius, adiutor et gratulator inprimis Otho. Cum enim in imperio successisset patri Henrico Iulius, recordatus calamitatum, quae non unum iam saeculum duraverant, detestatus bella, et quae sunt in bellis mala, de pace et felicitate suorum populorum omnem cogitationem suscepit, nec minorem sibi laudem peperit pacis studio, quam reges victoriis invenerint. Etenim triumphi non laboribus solum, sed sanguine praeterea constant multorum millium, interdum totorum exercituum, ut hoc modo omnis gloria facile obscuretur, nisi forte populos suos princeps e manibus barbarorum vindicarit: hoc enim unicum est, quo ex animo gaudeat, et cum servatis, iterumqueve beatis triumphet victor, Iulius in pietate et modestia, et litteris ad illas ducentibus a puero educatus, a maioribus non solum partas victorias, sed etiam regia beneficia in privatos ob facta fortia, in populos ob servatam fidem, in urbes ob obaedientiam et quaedam merita contulisse recordatus, unum fuisse hactenus omissum vidit, quo et omnes suos nec minus exteros etiam longinquos novo verequeve regio beneficio afficeret. Viderat ipse academias plures, earumque dignitatem intelligebat: academiam esse officinam piettis, virtutis, veritatis, omnium ingenuarum artium penuarium. In academia recte eucari, qui patriae in sacris et omnibus ceteris serviant: absque eiusmodi educatione si sit, iacere DEI cultum, maximam partem officii, omnem denique humanitatem. Illi erant tum in aula Guelphica quottidiani sermones: haec sancta consilia capiebantur: videbat princeps hanc regiam munificentiam aeque se decere, ut quemquam principum, quorum exemplis excitari videretur, praesertim cum inferioris conditionis alii et civitates academias condidissent. Neutrum etiam dubitabat, quin et ordinibus provinciae facile probaret hoc institutum, et si requirerentur, ipsi consilio ac re accurrerent, tum quod omnia in publicam salutem tenderent, tum quod non esset angusti animi natio universa Brunsuigensium. Et haec alii praedicabant, et cum primis harum rerum, ut quisquam, intelligens Otho: nec privatim solum, sed etiam provinciae persuadebat hoc et publice expedire et decere maxime.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
