Latin
3.6.3.7 to 3.6.3.9
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.6.3.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quis quantusqueve Pancirolus in disciplina iuris fuerit, ipsius consilia testantur: cuiusmodi in aliis, loquuntur ipsius alii libri: quorum sunt, quibus olim res deperditas et novissime inventas investigavit et perscripsit: sed maxime notitia utraque dignitatum orientis et occidentis. Ex iis accuratissimis commentariis apparet, quis in historia fuerit, quam in dicendo disertus, quam perpetuus in studio sapientiae, quantum valuerit iudicio in omni genere. De his enim ex cuiusque moribus et ingenii monumentis statuimus. Audivit etiam docentem annis abhinc quatuordecim (hic autem tum iam admodum consenuerat) gener meus Theodorus Adamius, atque hinc nobis retulit, ut erudite, ut diserte, ut ad auditorum captum accommodate prae aliis doctoribus leges explicarit, quam vim, cum non solo usu rerum, sed cognitione variarum etiam disciplinarum sibi comparasset, inter politicos et ipse locum facile rectequeve tueretur. Capiebant ex intervallo nostri iuvenes consilium de adeunda Bononia, quo cum aliqui venissent, nescio qui motus exoriebantur, pont. max. Paulo IV. in quibus turbis hospites Germani sibi haerendum non arbitrati, sese recipiebant Florentiam, unde, vel eodem pacata academia regrederentur, vel Pisas irent, vel Senas: ambae parebant Cosmo Medici. Huic autem etiam curae erat, ne quid in alterutra desideraretur: et habebant, atque etiam hodie habent utrobique, nescio quid privilegiorum Germani. Dum illi consilium quaerunt, inveniunt statim in ipso loco optimum, ut iuvenes illi nobiles iudicabant, et res erat. Cum enim cognoscerent, a Petro Victorio, primae et priscae nobilitatis viro, quottidie tradi ex Aristotele modo libros de ratione dicendi, modo alios de vita et moribus, neque non praeterea reliquos de republica, hanc sibi cum primis optabilem occasionem negligendam non putabant, ipsi virtutis studiosi et amantes patriae. Patriae enim se natos, et recte didicerant, et penitus sibi persuaserant, et se patriae usui honoriqueve aliquando futuros sperabant. Erant na, neque prorsus tamen aequales, inter quos de iisdem apud cultissimas quasque gentes semper habitis primis studiis convenerat, Gotislobus Rotermundius, Rugius ad Pomeraniam, Daniel Schulenburgius, Marchius ad Salisquellam, Otho Hoimius, ex Esbecano in hac vicinia. Etsi simul de tribus dicere non cogitaram, quod alibi fecissem, tamen in hoc praedicando, sodales ipsius praeterire, neque satis commodum putavi, neque praeteriri lector voluerit, qui praeter hoc nobile institutum, quod quidem necessarium, sed multo inferius studium, feliciter una item coluissent. Iuvenes enim Graeco sermone sibi opus esse rati, sive persuasi ab ipso Victorio, paucos menses hoc potissimum agebant, et ex annorum aliquot intervallo regustatum sermonem ita recuperabant, ut paruo negotio Graecos intelligerent: