Latin
3.7.1 to 3.7.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
HOc initum erat academiae Iuliae, de cuius praestantia et bonitate cum a me non sine causa pluribus locis non minus vere, quam diligenter, dictum sit, hoc loco minus mihi verborum faciendum putarem, nisi, quae ante ad hanc quasi defensionem me impulerat, quorundam iudicii perversitas et animi malitia, eadem earundem calumniarum iteratione me resuscitaret, non ad acuendum calamum, cum in omnibus detester scribendi acerbitatem, sed ad vindicandam innocentiam et ipsum nomen academiae. Nam qui nostrum aliquos accusant passim clanculum (quod enim neque in os cuiquam ipsi dicunt, neque litteris produnt, id non aperte geri palam est) non nostram solum existimationem graviter laedunt, sed quem statum huius florentissimi gymnasii praedicare et publice et privatim poterant et debebant, vel ob solam rei veritatem, quae in omnibus rebus sacrosancta est, quod in ipsis est, aliquot iam annos minuunt: quod si non nisi per inscitiam facerent, ipsis magis ignoscendum putarem: etsi haec, si ab ea absit etiam malitia, retundenda tamen, et obiurganda, vel quoquo modo compescenda videatur, etiam ab auctoritate prima, cum rationi dicto audiens esse nolit, aut etiam nequeat. Nam si qui prorsus peregrina lingua utatur, eius sententiam nemo nostrum intelligat, ut barbarorum nemo graece: ita profecto inveterata et obstinata inscitia, quae ratio dictat et promulgat veritas, in animum non recipiet, nedum pensi aliquid habere sinat apud se. Quibus plurimum gratiae debetur, in crimen vocantur. Namque per eos stetisse, sive prorsus factum, ut dilaberetur frequentia iuventutis, et tot annos haec sit apud nos auditorum raritas. Primum falso bonitas ex multitudine aestimatur. Frequentabatur autem haec academia initio, sive ob novitatem, sive ob conditoris beneficentiam, sive ob decantata passim privilegia. Namque haec sequuntur, qui liberiorem vitam aut plus licentiae expetunt, quod est iuvenum fortunatiorum. Tenuiores, qui passim plures sunt, alliciuntur spe commodorum. Ad recentia accurrit undique, nempe spectatum nemo non: quod in unoquoque magnifico aedificio fieri videmus. Quid igitur mirum, sistatim e longinquis etiam locis quanta celebratur frequentia ad Elmum confluxerit? Nec contra mirum, si ut in inundationibus, saepe paruo temporis spatio aquae defluunt, saepe ut exsiccentur etiam valles, sive ex aliis causis, sive ventorum vehementia et perpetuitate fiat: sic vel una quapiam causa, maior etiam, quam hic fuerit, multitudo dissipetur, nec iidem statim, nec brevi permulti, se eodem referant. Fuere autem illae plures ab annis plus minus decem. Aliquoties enim aliae atque aliae morborum species ingruere, ut quibus vita cara eslet, quae cui animanti non est carissima?