# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.10-12

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.7.10 to 3.7.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.10

monemus vel quisque sese, vel nos mutuo, vel consilium emendationemqueve a sriptoribus petimus: quod alii si sequerentur, nobiscum sentirent, neque a novitiis penderent, neque suis opinionibus inhaererent: sed hi neque alios audire, neque legere velint, neque ad veri investigationem animum applicent, et sint, qui ne quidem hoc opus esle arbitrentur. Sed forte quos hoc male habeat, quod bene meritos, et bene merentes nominatim praedico. Hic igitur nominabo neminem, referam quae litterae, quo modo apud nos tradantur: unde bonitas academiae Iuliae magis elucescat, et, quae praedicavi scriptis, ita sese habere, neque me cum aliqua causa reprehendi, appareat. Initio qui docerent, advenere ex illustri ludo, qui ibi erant: accersiti et alii, ut reperiebantur, tum praestantes, tum mediocres. Sic enim sunt initia omnium rerum, etiam imperiorum. Quare in illo forte nihil, aut non admodum erratum fuerit: sicutneque in aliis pluribus, quae cuiusmodi essent, dies docuit: prout nos in omnibus rebus, in omni vita docet dies. Hoc agebatur, quod minime erat negligendum, ut nemo in docendo videretur negligens: cui rei poene satisfacere videretur sola assiduitas. Hoc autem secus se habet. Namque si hac opus est, muto profecto magis antegressa meditatio: multo maxime vel ipsa scientia, vel huius ex aliis dextra comparatio. Cum ita ferverent publica auditoria, etiam privatim coeptum est doceri: non ita insanio, ut hoc falsum fuisse dixerim. Rectissime fieret, si vel pares essent publicis doctoribus, vel satis ipsi eruditi ad erudiendos minores vel aequales. Credo neque fuisle nonnullas: neque hoc in dubium voco, cum e pluribus locis alii aliunde advenirent. Cum quae publice docerentur, esset praescriptum legibus, quidam privatim docentium diversa introducebant. Accurrerant enim e ludis puerilibus adolescentuli, persuasione qua dam novae sapientiae a suis magistris fascinati. Hoc ita se habere, aiunt illi quoque, qui neque in hoc genere probant sectatores veterum, et nourarum opinionum satores in manibus gerunt, quando gloriantur, tum temporis, et illa ratione, floruisle Iuliam. Eam autem infantiae suisse proximam, paulo adolescentior nemo negat hodie. Hoc autem vero verbo neque improbantur prima omnia: neque vero etiam extenuantur, sed vel laudantur, vel censentur in mediocribus, nedum, ut calumnia dicit, viros doctos oratione contumelia afficiamus. Forsan in proclivi sit, pro illis, extraordinariis et voluntariis magistris loqui: mihi autem difficile non est, diluere bonis rationibus, quod vix aliqua veri similitudine dicatur.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
