# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.16-18

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.7.16 to 3.7.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.16

Ita namque princeps ille bonus, et integer, et illorum, qui alia prae se ferunt, et alia moliuntur, dissimilimus. Verum non digrediar ab instituto longius. Non solum, quod erat hic boni constitutum, conservatum a nobis fuit, sed auctiora florere coeperunt omnia, ut hoc incrementum academiae atque maturitas recte dicatur. Ab hoc autem, quod dixi, incremento primum in linguarum explictatione nihil desiderari potuit: cum multa quoque eruditiora scripta hic interea publicata sint: nec mirum, cum iuventutem ad veterum lectionem perduxerimus, qui hic in tanta frequentia in paucorum erant manibus: nihil item in mathematicis, quin et astronomica, et geographica adolescentuli, quando volunt, accipiunt, vel privatim, si proponantur graviora publice: fuit ars dicendi tradita ex Tullio, et recte sane: sed erant novitii alterius familiae, qui passim in angulis artem dicendi nobilissimam corrumperent, et mutilarent, loquacitatem quandam anilem venditantes pro eloquentia: neque nunc alii praetermittuntur, et explicatur ille, cuius praeceptis se confirmavit ipse Tullius. Poetae autem non minus ipsi Graeci, quam Latini sunt in manibus adolescentum. Iam si quis mihi irascatur, qui academiae gratuler de ratiocinandi scientia, an non ostendit ille malitiam suam, et animi invidentiam? Namque hoc adolescentuli non negant, se in tempore ea discere, et in iis exerceri mature, quae ante non intellecta, nedum a quiquam explicata, aliquando ne quidem verbo tacta fuerunt. Quis primas et secundas intentiones definierat, syllogismum insinitum protulerat, demonstrationem eruerat? Ego eum auream rationis regulam semper praedicem, et unicuique in quocumque genere veritatis studioso neceslariam censeam: cum filo, quamvis fabuloso, Ariadnes, qui ratiocinandi artem comparant, ad rem ipsam commode alludere puto: quod qui temere labyrinthum ingrederentur, absque dubio perirent. Qui hanc fabulam primus excogitavit, forte sapientiae regulam nobis proposuit, quam qui nesciret, aut non usurparet, erraturus in perpetuum videretur, nedum perventurus ad umbram veritatis. Porro natura rerum, etsi, ut insinita, ita inperuestigabilis est, nisi, cui huius auctor ipsius adyta resignarit, qui eam solus pernovit, eiusdem conditor, tamen quae ipsius ratione penetrantur, inter homines doctos et quaeruntur et explicantur, et nova investigantur quottidie: unde nata est et confirmatur scientia, et porro ab ingeniis augetur: eaqueve confirmatur cum ipsis rationibus, tum effectu. Nam qua medici mirifica agunt, cuius tamen se scrutatores et discipulos et ministros profitentur, ea a re ipsa dicta physica, hic coepta explicari ex Aristotele et in hunc diem vere, plane disertequeve iuventuti traditur, tum ob mentis expolitionem, tum ob artem illam salutarem generi mortalium, cuius fundamenta iacit.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
