Latin
3.7.19 to 3.7.21
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.19-21
Unproofread scanNot analysed yet
Primae autem philosophiae quis antehac meminerat? cuius etiam, neque dum visae, nomen erant qui aversarentur: sine qua tamen confusa manent omnia, determinatur nihil: prima videlicet ac certissima lux infusa humanis mentibus a conditore, inscitiae abolitrix. Inscitia autem praesertim illa affectata nihil detestabilius, a priscis passim proditum est: neque neget, qui se hominem natum gaudeat. Illustratam praeterea magis alteram philosophiae partem, quae vitae humanae rationes omnes investigat, relata ad actiones humanas, et dicta …,non minus apalam est: neque a me multis praedicari debet, in quo ipse potissimum et plurimum laboravi. Haec autem ita se habere omnia, tum auditores grati, tum nostrae lucubrationes testantur, de quarum veritate multo etiam magis, quam, quod ad sermonem, puritate gloriari nobis absque iactantia licere arbitror. Vera enim investigamus, et perscribimus: quae tentare forte, evertere calumniantium nemo potest. Vilitatem autem, imo pravitatem illius personatae sapientiae suspicari licet, quod ubi nata est, inde prorsus exulat: quod Hispania et Italia procul aspectam exclusere in perpetuum: quod in academia tum nulla locum certum invenit, ac ne quidem in ludis puerilibus non negligenter institutis: quod recte in prima aetate educati in litteris, eius etiam umbram fugiunt: quod e faucibus illius erepti, sibi primae, idqueve nobilissimum aetatis tempus periisse et saepe deplorant, et simul graviter indignantur: cumqueve gerras plus quam Siculas, cum ipsitoto animo detestentur, tum refutant ceteris quoque et acrius et luculentius. Nam ut quaeque illius membra rationibus confixa iaceant, accipere in auditoriis, legere in doctorum scriptis licet, qui hanc molestiam propter iuventutem in se susceperunt. Plaerique enim derident, uti fatuam: quae tamen ut furia, abigit et deterret saepe ingeniosos, ne vel ipsi emergant, vel magno usui esse queant patriae. Non solum enim non ascedunt, quo poterant, sed falsis opinionibus imbuti, falsam vitae rationem veriori anteferunt. Ita enim fieri solet, ut ubi veritas laborat, ibi actiones ad opiniones accommodentur, quas veris sententiis atque disciplinis informari oportebat. Non est necesse, ut de facultatibus, ut in scholis nominari, longi temporis usus obtinuit, ordinum …sigillatim dicam, cum res clara sit: nec etiam earum Cl. doctores meo silentio se contumelia affectos querentur. Mihi causa fuit, ut in reliquis uberior, sive totus fuerim, quod doctrinarum, de quibus dixi, interpretes aliqui vapulamus a calumnia, etsi ceteris disciplinis praesidio venimus, earum fundamenta iacimus, excepta prima caelitus revelata, cui multis modis litterae, quarum genera recensui, inserviunt, sicut et cetera humana, ut suspicor, omnia.