# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.22-24

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.7.22 to 3.7.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.22

In quo cum sedulo omni vita laboraverim, inii apud bonos gratiam, offendi apud alios. Contra illos semper sensi, qui neque ordine, neque solide ferunt erudiri ingeniosam adolescentiam, sed vel ad sacras litteras, vel ad legum studium, rapiunt admodum rudes iuvenes, ut illi sacris praesint, hi in foro litigent, non solum ante doctrinam aliquam, sed aetatis etiam maturitatem, neque ecclesiae neque rei pub. bono. An odio vero propterea videmur digni, qui sumus huius sententiae? contra honorandi videantur, qui secus palam suadent? alii quaecumque probando et bonis consiliis obsistendo rem litterariam, si diis placet, pulchre stabiliunt: nos minuemus academiam fungendo officio praeclare, et recta consulendo. Ob haec studia erga iuventutem, et merita erga patriam, ex quo tempore adveni, displiceo aliis, qui non meritis, sed violentia primi esse volunt. Dignitatis autem, si qui illud est, sibi hinc inde nescio quid corrogant calumniis: neque non praeterea mihi et aliis bonis viris ab annis aliquot sine vera causa affingunt partium studia, ipsi factiosi: denique familiares meos contumeliose de nomine meo appellant, qui mecum summa diligentia in studium veritatis et bonum academiae incumbunt. Re autem ipsa diluitur altera calumnia. Nam negligentiae rei agi non possunt, ex quorum auditoriis alii atque alii doctissimi viri prodeant. Satis ostensum arbitror hoc primum, et academiam Iuliam bonitate vicinarum nulli cedere, sive nos disciplinarum praestantiae auctores dicas, sive conservatores, immerito clanculum exagitari calumniantium contumeliis. Non quidem magno mihi solatio est, sed frangit tamen nonnihil iustam indignationem meam: fortem militem non esse eum, qui ab hostibus ictus ipse nullos senserit, ut est apud Thebanum poetam. Velim nobis iniquos deterreat, quod iisdem poene verbis, variante plurimum sententia, ait Aeschylus: qui quod mali fecerit alteri, par ipsi ab alio relatum iri. Male enim audiet, quisquis innocentiae maledixerit. Ceterum, ut petita longioris digressionis venia, ad superiora redeam, dux Iulius conditor, imo pater est academiae Iuliae: Henricus Iulius nutritor et defensor eiusdem. Hoc patrocinio eo magis nobis opus est, quo miseriae plus illa pertulit, et superavit hactenus: quando vero manet in nonnuliis se dulitas, et in omni genere disciplinarum studium, florebit academia Iulia: quod ut perpetuum sit, Deum precor: nec futurum dubito. Veritatis enim cultores respiciet iustitia: nec maiorem esse barbariae vim, aequum est, quam sit sapientiae. Qui boni aliquid in eam, quisque pro viribus, conferunt, et ipsi participes erunt boni.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
