# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.25-27

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, 3.7.25 to 3.7.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/3.7.25

Fecit hic Otho Hoimius, quod equitem nobilem, quod virum consiliis praestantem, et amantem patriae decebat. Sciebat idem, quibus potissimum niteretur academia, quid cuique deberetur. Sensit enim ab initio, ubi philosophia frigeret, aut ulla eius pargium, aut negligerentur alia necessaria omnibus disciplinis adminicula; cetera quamvis splendida et summe in vita necessaria academiae dignitatem non tueri, neque sustmere posse, ipsaque paullatim deficere et collabi, illis quasi fundamentis subrutis. Querebamur, obvios quosque ad illa rapi, neque praestantibus satis propositum praemii. Utrumque concessimus: neutrum facile emendatum\ iri vidimus. Neque tamen non apud nos ab initio inventi, atque acciti postea alii atque alii, qui in quoque genere scientiae, docendi ratione et diligentia ita erudierint auditores, ut in quibusque academiis cum laude doceant, et erudite refellant sciolorum greges. Satis dictum puto, quid, sive legationem obiret, sive in senatu sententiam diceret, praestiterit viro dignum, quem principe loco civitatem gubernare posle arbitramut, et quis in consuetudine hominum fuerit. Nemo puto requiret, ut rem familiarem rexerit. Neque enim hanc artem nesciat, qui civitati prae esse valeat, sed ad hanc rem otii vix aliquid est, neque rei publicae gubernatoribus, neque serio studia doctrinae colentibus. Sincerus enim scientiae aut patriae amor alias occupationes profunde in animum non intromittit. Sic ego de utroque statuo, et statuendum censeo. Ille igitur rem familiarem, etiam quam ruri habebat, uxoris prudentiae et industriae committebat omnem: in unam tot liberorum educationem simul intentus maxime, quae ipsa quoque spectat salutem publicam. Filiam educabat mater: cum suscepisset filios plures, omnes litteris erudiri volebat pater, idqueve sumptu suo, ut paedagogos ipsis daret, quos vellet. Cur eorum neminem … in aulam mitteret, multis principibus notus et carus, hoc habebat causae, ne contraria consuetudine contrarios mores imbiberent. Ubi, inquit, in pietate et modestia se confirmarint, et mihi videbitur, faciam eorum cuique potestatem, ut, quae velint, studia colant, et quo velint sese conferant: neque eos sinam abire longius ante, quam Latine eorum quisque noverit. In hoc et sinondum est, inquit, vis sapientiae: tamen Latinae linguae non rudis in veritatis \et virtutis vestibulo firmius constitutus videatur: quoquo sese qui referant, sive perseverent in litteris, sive eant militatum, sive frequentent regias, sive rem familiarem colant. Haec ille familiariter multo plenius explicabat, suaviter ridens super consiliis parciorum, qui compendiis studendum, gratias in tempore aucupandas contenderent: non autem cogitarent, quanto cum valetudinis, morum, interdum non minus vitae, quam fortunarum periculo eiusimodi rationes ineantur.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
