Latin
3.7.7 to 3.7.9
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens 3.7.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
Mirentur ipsi etiam illi, si proximam calamitatem silentio praeteream. Erit biennium autumno, quando rebus denuo commotis, tam aegre caepit se hinc movere iuventus: aegre domum revocati a suis parebant: sed quid facerent? copiae in nonnullis amplis urbibus conscriptae terrorem incutiebant omnibus: sub ver, alii vel domum migrabant, vel quo videretur, neque iam ut redituri, sicut antea. Nobis erat manendum necessario magis, quam deliberato. Quo enim eant columbae, quibus per omnes silvas imminere viderentur accipitres. Tam nobis, quam civibus huius oppidi, denuntiabatur quottidie periculum: et fuisse decretum factum de oppido funditus delendo, et tollendis ad unum omnibus, et statim creditum fuit, et asleveratur hodie. Satis apparet etiamsi solitudo hic sit, in neminem nostri ordinis culpam propterea conferri posse. Videamus porro, quod argumentum praestantiae academiatum certius sit, sive perpetuum, et a quibus hoc convelli atque labefactari credi possit. Namque multitudo adeo non facit ad rem, ut strepitu potius res turbari, quam stabiliri videantur. Immanes enim illae copiae, quae vix etiam apud homines fidem ivenerunt, potius Xerxem everterunt, quam quidquam aliud. Neque tamen me fugit tam levi, futili et falso argumento effecisle plurimum calumniam apud viros non de vulgo, qui eius vim, si adverterent, intelligereprae aliis poterant, nec ipsi aures et animum dare debebant. Neque enim tum deerant, qui et mihi et aliis ex calumniantium ore tale quiddam obicerent, cum negligentiam praeterea docentium affinxissent, qui neque diligentiam suam, neque singularem scientiam probassent. Utar autem in explicando certissimo praestantiae signo, bonitatis nomine, neque hoc nomen nunc ad cetera referam, quae persequeretur, qui certam perfectamqueve academiae constitutionem, mente conceptam perscriberet. Multa enim sunt, quae unam eandemqueve rem bonam efficiant, unde non est uniusmodi bonitas. Namque et de patronis, et docentium vita, doctrina, moribus, de disciplina ille quaereret et de eorum singulis accurate diceret. Hic igitur bonitatem academiae statuo in hoc, quod omnes inde petunt, aut petere iubentur. Eruditionem dico, cuique in sua disciplina, quin etiam in quibusque artibus liberalibus. An quid a me in hac parte meisqueve familiaribus peccatum est? an non raro ego, et qui mecum faciunt, praestitimus plurimum boni, quantumqueve in unoquoque nostrum fuit? Non querat, ut alii hoc neglexerint, aut nobis adversati fuerint. Necesse est, ut vel inscitiae quis nos insimulet, vel in docendo socordiae. Quod ad scientiam, nemo prodiit, neque quis ausit, qui quae a nobis traduntur, in universum reprehendat. Nam si quis, qua in re allucinetur, nemo illorum quemquam nostrum monuit: