# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.1.6-10

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, front.1.6 to front.1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.1.6

magno Principi HENRICO IULIO laudatissimet memoriet consecrarit, sed quod et hetc et omnia cettera alias etiam summo iure ad Celsit. T. spectent, cum non tantum in terris Cels. T. Caselius natus sit et in Academia Tua tamdiu docuerit, sed et tum munificentissimo Cels. T. Auo D. IULIO et magno quem dixi Parenti, tum ipsi Cels. T. semper carissimus exstiterit: quod cum omnibus notum sit, pluribus non persequar. Unum ipse memini prorsus insigne eius rei documentum, quod Cels. T. cum ante annos viginti ex longa et diuturna per Galltam Angliam et Belgicum peregrinatione salvus in terras suas rediislet, nihil prius habuerit, quamut Serenissima primum matre salutata (Illustrissimus enim Pater iam tum in aula Cetsarea aberat) Caselium, cuius fam,etcelebritas, quoque gentium venisses, et sub ipsis etiam Pyrenetis, Cels. T. occurrerat, adse in arcem Guelfiam acciret et ex tanto intervallo gratia et benignitate pristina cupide complecteretur. Accipe ergo, Clementissime et longe optime Princeps, eius viri scripta nunc etiam sereno vultu, quem ipse tota vita non amasti tantum, sed in oculis tulisti, et Ecclesiet patriet ac tuorum omnium certo bono diutissime vive ac quam rectissime vale. Helmetst adii V. Kal. Decemb. Anno M. DC. XXX. Sereniss. Cels. T. Obsequentiss. CONR. HORNEIUS.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
