Latin
front.2.1 to front.2.3
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNES CASELIUS natus est Gottingae, uno expraecipuis post Brunsuicum in Ducatu Brunsuigio oppidis, patre Matthia Caselio Ecclesiaste, matre Catharina Calobradeta femina primariae illic familiae, anno Christi M. D. XXXIII. XV. Kal. Iun. Clarum autem et pernobile genus ei ex patre fuit ab ipsi usque atavis, orto ex nobilissima Chesseliorum in Geldris familia, ubi adhuc arx Chesselium prope Mosae ripam in colle sita nomen gentis retinet, quam quam ipse postea amissis bonis autitis et summorum virorum hortatu Caselius appellari maluit. Insignis in illa gente fuit Gothardus Chesselius, Sigismundo imperante, magnus cognominatus, cuius filii maxime inaula Caroli Burgundionum Ducis floruerunt, ex quibus unus volquinus Gothardum alterum genuit. Hic rursus Matthiam et decem praeterea liberos, quorum cum alii militiam secuti essent alii mercaturae se, ut apud Belgas etiam nobilium virorum interdum mos est, se tradidissent, Matthias natu quintus studiis et pretsertim sacris se deuovit. Cumque propter belli calamitates et funestas de religione dissensiones e patria excessisset, et primum in Anglia ac Scotia, post otiam Hispania vixisset, tandem ecclesiasticum munus Gottingae cum magna pietatis laude obiit. Fuit autem IOHANNES CASELIUS filius eius natu maximus, quem post quam ipse primum Northemii, Gandersemi, et Gottingae, cum primis autem a viro cl. mo et utriusque linguae peritissimo Michaele Neandro, Northusae initiis bonarum literarum imbui curasset, ille postea Wittebergam ad Phtlippum Melanchthonem se contulit: cui ut et omnibus doctis ibi per plures annos familiarissimus et carissimus fuit, sicut et postea magno illi Ioachimo Camerario Lipsiae. Cumque laurum Philosophicam ad Albim meruisset, ut et aliquevot annis post a Maximiliano II. poetica donatus esset, et tam ab hoc quam a Rupolpho II. nobilitatis avitae renovationem amicorum potius quam sua voluntate et opera impetrasset, et tos annos Lipsiae, Francofurti item ad Viadrum ac Rostochii vixisset, in Italiam, eius regionis visendae et eiuditionis augendae gratia profectus est, impulsu cumprimis illustrissimi Principis Ioan. Alberrti Ducis Megapolitani, cui ut eruditionis perpolitae maximo …literae et virtus Caselii pridem innotuerant. Bis autem eo ivit, primum quidem mense Sext. anno M. D. LX. et tum recta Bononiam se contuli, ubi celeberrimis IC. operam dedit et inprimis viro doctissimo Carolo Sigonio. Inde Florentiam contendit fama Petri Victorti excitatus, cuius in alterum etiam annum cum nobilissimis equitibus, Gotislobo Rotermundio Rugio Pomerano, Daniele Schulenburgio Marchico et Otheone Hoimio Brunsuigio auditor fuit. Deinde peragrata Italia anno M. D. LXIII. in Megapolim rediit et II.