# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.2.7-8

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, front.2.7 to front.2.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.2.7

Nec doctrina tamen magis excellebat quam vitae innocentia et integritate, certe humanitas in eo tanta erat, ut nec in ultima sen ectute ulla morositas eam contaminaret: temperantiam et ab omni voluptatum studio abstinentiam perpetuo colebat; amictu non sordido, sed prorsus simplici utebatur; honoris et opum, quas si voluisset, non exiguas parare sibi poterat, tantus contemptor, ut cum primarium iam ab initio in aula Megapolitana locum invenire posset, academicam vitam ultro ei prae optarit, et acultates omnes, partim in eleemosynas, partim in adolesventes studiosos, qui in re tenui essent, tota vita profuderit: nec enim domo aut in suburbium prodibat, quod tamen sanitatis tuendae causa quottidie fere faciebat, nisi eleemosyna larga instructus, qua obvios quosque egenos impertiretur: nec tempus unquam fuit, quo non plures domi ingenuos adolescentes aleret, quos erudiret simul et beneficio afficeret: superbiam, inisutitiam, fraudes, ut orcum oderat, tam miti et placido ipse ingenio, ut et acerrimos hostes, nullius privati sed publici boni gratia captos, non toleraret tantum, sed ubi honeste poterat, laudaret saetpe et ornaret. Cultum sum~i Numinis non tam ostentabat, quam ipso facto praestabat, numquam electulo surgens aut cubitum se recipiens, quin unum ex anagnostis suis per horulam ex Graecis Bibliis, quibus mirifice delectabatur, aliquid legentem audiret, aut, dum ultimo tempore insomnia laboraret, totam fere noctem sacris carminibus pangendis transigeret. Habuerat etiam a iuventute usque in deliciis Graecos inprimis Patres Clementem Alexandrinum, Iustinum Martyrem, maxime autem S. Basilium et Gregotium Theologum, quorum scripta assidue lectitabat. Postremomortem tam excelso, imo cupido animo, cum per semestre spatium minus commode haberet, et paullatim non amorbo quidem, sed ab ipsa aetate vires attenuari sentiret, exspectabat, ut nec familiares ferret longiorem vitam ei precantes, sed eos moneret, ut non proistare, sed feliciin meliores sedes migratione vota ad Deum facerent;

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
