Latin
front.2.9 to front.2.11
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.2.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
absentibus etiam amicis per literas valediceret. Unum illud, iam lecto per aliquot dies ante fatalem illam horam affixus, conquerisolebat, quod nemini tum usui foret, aut ulla re benefacere posset. Tandem cum ultimum hunc versum meditatus esset, quem identidem ingeminabat: Dapatientem animum, Pater alme, animetque salutem, et haec Graeca verba familiaribus atque adstanti Ecclesiastae recitasset: …eaque cum versu illo pretscribi et typis in pagel la excudi iussisset, pie et placide sine ullo sensu doloris, ratione sibi usque ad extremum halitum recte constante, exstinctus est et quatriduo post in primario oppidi Helmaestadiensis templo honorifice sepultus. Laudarunt eum pro funerein Ecclesia quidem Laurentius Scheuretus Theol. D. et Professor, in academia vero Christophorus Heidmanus Eloquentiae Professor oratione luculenta uterque. Tumulo inscripta haec fuere: D. O. M. S. S. EXVVIAS IOANNIS CASELII VIRI SUMMI ET OB ANIMI INGENIIQUE DOTES CUM ALIIS DONIS DOCTISQUE TUM MAGNIS PRINCIPIBUS INPRIMIS CARI, SAXONIAE ADEOQUE GERMANIAE NOS TRAE PHOENICIS, IAM OCTVAGENARII, ET VEL OB AETATEM VENERANDI, SUB HOC LAPIDE CONDIDERUNT AMICI SUPERSTITES MOESTISS. CUM POTIOREM EIUS PARTEM AC DIVINIOREM AD SE REVOCASSET ATQUE IN TEMPLA AETERNIT ATIS TRANSTULISSET IMMORTALIS DEUS AD IX. APR. M. DC. XIII. IPSUM E MONUMENTIS INGENII PLURIMIS ET NOBILISS. CERTIUS LECTOR NOSCE ET TE BREVI COGITA FUTURUM QUOD HIC EST.