# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.3.1-2

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, front.3.1 to front.3.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.3.1

PErvetus est consuetudo, adeoque a memoria hominum eruditorum in nostram ettatem perpetuis exemplis derivata, ut lucubrationes nostras diuturno labore inventas, eleganter litteris consignatas, vel ad samiliares amoris et benevolentiet testandet, vel ad viros principes, et cum primis de nobis bene meritos, observan tiae et grati animi declarandi gratia, muneri mittamus. Neque vero non complures sunt aliet honestet huius rei causet. Setpe enim insinuare nos in animos pretstantium virorum cupimus: nec raro iis prodesse volumus, ad quos scribimus. Quid sibi voluerint Aristoteles et Cicero, cum ille commentarios ad Nicomachum filium, hic ad Marcum filium libros de officiis mitteret, nemini obscurum est. Cetterum in omni eo genere ita nos gerimus, tum, ne quos tali honore dignemur, nisi vel ipsos litteris eruditos, vel, qui ab his proximi sunt, cumque iis aliquando comparandi, admiratores studiorum sapientiet, tum, ut res ipsis non solum gratas, sed etiam proprias tribuamus, sive, ut vulgo loquimur, dedicemus. Etsi enim, qui vim omnem doctrinet mediocriter intelligit, non ita uno genere capitur, ut non aeque capiatur et caetteris, quod etiam esse ingenium philosophi contendit Plato: tamen cum plaerumque alii delectentur aliis, ac propter usum alia aliis magis conveniant, non parum aberraturus videatur, qui ad iurisconsultum disciplinas mathematicas, ad rerum naturalium indagatorem inventa poetarum perferat. Nonsolum enim ibiparum inibunt gratiet, sed et ob eam imprudentiam reprehendentur a pallo peritioribus. Cum vero princeps Henrice Iuli, nulla sit pars studii sapientiet, quam non attigeris, et in pletrisque ita sis versatus, ut non solum etques earum disciplinarum principes, sed de iis pretclare indicium ferrepossis, quis doctissimorum hominum dubitet, quote, si ita videatur, litterario munere afficiat? Qui enim omnes animi primarias dotes habet, universas intelligit, ei omnia esse gratissima potissimum abonis et pretstantibus viris profecta, ut quodque meretur, necesse est.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
