# Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.3.3-4

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens, front.3.3 to front.3.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.3.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-caselius/operum-pars-i-scripta-eius-politica-complectens/front.3.3

Nam quet interdum titulo et pondere magna quidam male feriati pro singularibus et divinis venditant, ea et facile agnoscuntur, et ridentur merito: aequum est, ut mediocribus aliquis locus relinquatur, cuiusmodi mea esse existimo. Ut enim essent, in hoc curae satis semper posui, idque ms in pletrisque assecutum spero. Namque et a falsis, et a frivolis abhorreo, et eorum, quaeper se eiusmodi apparent, relinquo, quae speciem veri habent, refuto, et veritatem in rebus quaero, et vera, ubi opus est, confirmo, nec facile, aut novatoribus ulla in re assentior, aut a veterum auctoritate recedo, Quod ad orationis formam attinet, ealectori satisfecero, si minus habeat sordium, et ad rei declarationem perspicuitatis satis. Nec sunt enim omnium, elegantia in dicendo, et copia, et splendor et magnificentia. Namque nec summi ingenii piros, qui eas virtutes affectarunt, omnia perfecisse umquam fuit creditum. Incubui etiam in alterum, ut cum vera et perspicua scriberem, tum neque vel publice vel privatim, noxia, nec in quemquam iniuria, nec cuiusquam mortalum famam letdentia, sed utilia lectorum alicui: praecipue autem spectavi salutem iuventutis deditet litteris, et quibusdam me profuisse arbitror. Unde cuiusmodi sit omnis mearum scriptionum ratio facile apparet. Cumenim animadverterem, aberr are alios in doctrina, alios in ratione morum, nonnullos utrobique hoc egi vel solum, vel ante omnia, ut utramque viam publice quoque monstrarem sedulo. Nam si quet sunt metlaudationes aut cohortationes, aut si qua alia, relata omnia ad eundem finem volo. Quando vero rectet viet monstratori devia quoque indicanda sunt, mirum non est, eum malam ab iis inire gratiam, qui errare in perpetuum ipsi malint, et secum in errorem pertrahereplures, neipsi errasse umquam videantur, sive errorem suum iam intelligunt, sive nec intelligere aliquando,nec ab iis intelligi, nolint.

---

Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/caseliusopera1_1.xml.
