Latin
front.3.8 to front.3.10
Johannes Caselius, Operum Pars I. Scripta eius politica complectens front.3.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Spero etiam adultiorum, nec expertium rei publicae plaerosque mihi assensuros, et adolescentibus auctores futuros, primaria via, quam ostendi, vel ceterarum aliquae, ad civilem disciplinam ingrediendi. Quod autem virtutem fundamentum facio, et principium politices, quodque politicum virum bonum, et primo omnium, et in perpetuum deinceps, esse iubeo; ut nec primus ipse inveni, sic passim urgeo, et subinde inculco, quod in animis non modi discentium, sed quocumque in loco gerentium remp. haerere, maximum operae pretium est. Quis autem regum in quacumque opella nedum in administratione rerum, alios optet, quam viros virtute et fide praestantes? quis eos non legit prae ceteris ad omnia? Ac sane prius pariet locusta lucam bovem, ut Ennius scripsit, quam rem seriam minimam, nedum summam remp. recte gerat, qui sine integritate et fide sit. Quanto sanctiores igitur prae cunctis mortalibus in omni vita et actione reges ipsos esse convenit? tum quod in summo rerum humanarum fastigio collocati sunt, tum quod moder atore universitatis gesti muneris rationes reddent: quod vos principes in memoria semper habetis, tyraennis in mentem numquam venit, aut, si quando, ipsos toto animo cohorrescere, necesse est: quo sunt etiam in ipsa purpura et maxima potentia miseriores: at reges principesque contra in perpetuis curis maximisque laboribus beati, quibus porro prima praemia a Deo decreta sunt, et hic a populis per solvitur benevolentia, et laudum vestrarum sempiterna praedicatio. Sed ad caput huius eipstolae redeo. Reddens enim tibi cum ea hunc librum, maximopere rego, ut cum antehac minora, vel paria studia, clementer acceptaris, neque hoc contemnas, etiamsi ad unguem facta non sint omnia: quod nec fortasse a me proficiscipotuit: nec hoc loco aliud mihi propositum fuit, quam quod inscriptio pollicetur: ut iter civiis vitae ingredientes de iis monerem,quae qui non didicisset, ad ceterorum intelligentiam, velaegre, vel infeliciter, perveniret: quod qui sibi non penitus persuasisset initio, numquam bonus princeps, aut senator, ac ne quidem bonus civis, haberetur in republica. Alia praeterea habebam in manibus, quae ad educationem principis facere arbitrarer: quorum aliqua absolvi. Nam et duas quaestiones, in vulgus satis controversas, et usu in plaerisque regiis mirifice confirmatas, enodavi: quarum una est de victu, altera de splendore reliquo. Nonnulla etiam in iis correxi: quae de Cebetea tabula, quam ad parietem suspenderat, pluribus diebus ex me quaesierat Serenissimae coniugis tuae frater, princeps Ioannes, Friderici II.