Latin
1157
Johannes Codagnellus, Annales Placentini 1157
Not analysed yet
MCLVII. captum fuit Vegevanum de mense Iunii. MCLVIII, indictione VII, die Lune IIII. mensis Augusti Federicus imperator apud Melegnanum preliatus est cum Mediolanensibus et de eis magnam partem cepit. Sequenti vero die ivit Mediolanum et illud obsedit ; et stetit in eadem obsidione per quinque septimanas ,parum plus vel minus; et in comitatu eiusdem civitatis stetit per duos menses, et tunc concordiam fecit cum eis; posteaque descendit ad partes Mantue et Verone et transpadavit; et die festo sancti Martini proximo venit in comitatu Placentie, in loco qui Medianus-iniquitatis dicitur, suaque ibi tentoria fixit, et obsides Placentie primo tunc habuit, et tunc eiusdem civitatis turres destruere fecit. Eodemque anno civitas Laude levata fuit.